634 inspectio cordis In Festo Sancti Stanislai Episcopi et Martyris Patroni Poloniae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Ego sum pastor bonus” (Io 10[, 11]). Sicut Redemptor noster imitandum sese Pastoribus proposuit universis, ita tu hodiernum Sanctum Episcopum et Martyrem tibi assume imitandum. Invenies in Episcopo, quod imiteris; in[v]e- nies in Martyre quod sequaris; invenies in utroque admiranda quae stupeas, et praedices. Imitaberis ergo Episcopum in vigilando, docendo, gubernando, proximis succurrendo, humilitatem, modestiam, zelum, religionem aliasque virtutum exercendo. Sequeris Martyrem in patiendo, perseverando, fortitudinem, constantiam, charitatem idque genus Martyris proprias dotes amplectendo, ut secure possis dicere: “Ego sumpastor bonus”, non tam ovium Christi, quam sensuum meorum; non tam gregem pascendo, quam Pastorem bonum imitando. “Bonus pastor adat animam suama pro ovibus suis” [ibid.]. a-a “animam suma dat” (BSV) Considera haud aliquid magis divinae maiestati arridere, quam erga proximum charitatem: qua fit, ut omnia incommoda, lin- guas, manus etiam amore proximi perferamus. Sicut enim maxima virtus Christi fuit haec, quod ex amore nostri mortem in Cruce voluerit obivisse, sic nullus in nobis erit praestantior virtutis actus, quam aliquid proximi causa tolerare. “Maiorem,” inquit aeternum Verbum, Verbum, “charitatemb nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis” [Io 15, 13]. b “hac diletionem” (BSV) O si tu ponas eampro inimicis, qui utique proximi tui sunt; si effundas illam in conspectu divinae Maiestatis nunc pro iis supplicando. [f.116v]
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==