Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

621 recollectiones in totius anni solennioribus festis lud maxima vi aggredi et violentia rapere, cum pro regnis perituris tot labores, pericula bellaque homines subeant, et patrent! In Festo Sancti Adalberti Archiepiscopi et Martyris Ante Sanctissimam Communionem 1. “Quia mercenarius est” (Io 10[, 13]). Considera, qua intentione Deo in Religione servias; num tan- quam filius ex amore filiali, vel instar mercenarii propter mercedem aliquam temporalem, nempe ratione honorum, scientiarum, commoditatum atque similis cuiuspiam transitorii boni ductus. Mercenarius insuper fueris, si perfunctorie frigideque munia tua obeas, pictamque religiosi geras personam. Sin vero praemium laborum tuorum, quos unice crucifixi Numinis amore suscipere debeas illamque solam mercedem statuis, de qua quidem Dominus: “Merces,” inquit, “meaa magna nimis” [Gen 15, 1]: verum te servum esse Dei, non mercenarium. a “tua” (BSV) Non caruit hac mercede ille, cui scripta sua coram Deo reprae- sentanti dictum, quid pro illis accuratissime elucidatis ad mentemque Dei elaboratis praemii vellet? Solum Deum poposcit.34 Vide, utrum hoc praemium tu quoque iure extorqueas. Quam- vis enim pro Domino omnia facias, si indigna Domino facis, Dominus non erit merces tua. [f.110v] 34 Agitur de S. Thoma de Aquino. Cf. Bollandus, op. cit. (Vita S. Thomae Aquinas – VII martii) I, 670s: “... in conventu Neapolitano de praedicto Doctore Frater Dominicus de Caseria Sacrista ... advertens Fr. Thomam semper de camera sui studii ad ecclesiam ante Matutinas descendere, et ne videretur ab aliis ad suam cameram festinus redire, semel ipsum curiosius observavit. Et accedens retro in capella S. Nicolai, ubi fixus in oratione manebat, vidit ipsum quasi duobus cubitis elevatum in aere. De quo diu admirans, subito audivit de loco, ad quem praedictus Doctor conversus erat ad orandum cum lacrymis, huiuscemodi vocem de imagine Crucifixi: Thoma bene scripsisti de me, quam recipies a me pro tuo labore mercedem? Qui respondit: Domine, non nisi te. Et tunc scribebat tertiam partem Summae de Christi passione et resurrectione.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==