Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

620 inspectio cordis [ibid.]. Hinc, illis hominibus, qui in gratia sunt, nec ipsos inferos esse metuendos agnosce. [“] Si enima Deus [”] (dicere cum Paulo possunt) [“] pro nobis, quis contra nos? [”] [ Rom 8, 31). Nempe Satis bene equitat, quem gratia Dei portat33. a om. “enim” (BSV) Gratulatus itaque maximas et singulares gratias Virgini beatissimae, petes ab ea, tibi ut impetret continuum statum gratiae, “ne timeas” mundum, orcum et mortem. 2. “Ecce concipies” [Lc 1[, 31]. Perpende, beatissimam Virginem maioribus donis ac favoribus cumulatam, maiori sanctitate exornatam post conceptum Dei Filium, quam antea fuisse. Et veluti arbores fructibus suis maxime decorantur, sic illa a sanctissimo ventris sui Fructu pulchritudinem, decorem, sanctimoniam accepit inauditam. Similes quoque, tu, effectus sanctissimae Eucharistiae sumptae sperare debes, nec impedire, ut humili, obediente, forti patienteque Iesu tuis in visceribus hospitante, humilior, obedientior, fortior, patientiorque, quam antea fueris, existas. 3. “Regni eius non erit finis” [Lc 1[, 33]. Quanto gaudio affici debes, qui te militem, imo filium, eius Imperatoris, qui aeternum regnaturus est, esse vides? Omnes enim Christi fideles, adoptati eius filii cohaeredes Regni caelestis sunt, [f.110r] potiori tamen iure homines religiosi, qui evangelica amplexi consilia, regulam apostolicam professi, exacte Christi Domini vitam imitari contendunt. Si igitur eum sibi regem maxime gratulantur subditi, sub cuius imperio temporali pace ac felicitate perfruuntur, quomodo tibi non es gratulaturus illum Dominum, qui tibi Regnum aeternum paravit, modo iugum ipsius non excutias? Quodsi demum Regnum caeleste nullum finem habiturum audis, vide, ne verearis il33 Videtur quod sit hic addelata sentential proverbialis cuius origo est pro nobis ignota.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==