619 recollectiones in totius anni solennioribus festis 4. “Ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum” [Lc 1[, 38]. O sublimem demissionem! o profundam sui vilipensionem! o inexplicabilem humilitatem Virginis istius beatissimae! Mater Dei ab angelo salutatur et illius se famulam, imo Divinae Matris famulam esse velle profitetur. [“] Gratia plena [”] [Lc 1, 28] dicitur; et abiectissimam se proclamat. Sancti receptaculum Spiritus de- claratur et infra omnia sede mittit. Atqui saltem respectu creationis hominum quivis Dei se filium dicere potest; haec tamen Virgo humillima, nonnisi ancillam Domini se esse testatur. “Ecce ancilla Domini”. Quomodo abhinc fastuosas aut praesumptuosas, tu, cogitationes sustinebis? cum nobilissimam viraginum[s], imo omnium creaturarum praestantissimam tam humiliter sentientem de seipsa audis? O anima mea! ne amicam divinam posthac, obsecro, iactites; imo neque servam eius te appelles, sed unicum pulvisculum pedibus omnium conculcandum. Nisi forte aliquid a te fieri velit, tum tibi licebit dicere: “Ecce ancilla Domini”. Neque vero prohiberis iisdem in praesenti sanctissima Communione verbis uti, sed cum te indignam undequaque tanto Domino suscipiendo videas, ille vero velit, imo urgeat, ut ad eum suscipiendum properes, ex intimo corde dic: “Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum”. Vis, Domine, tibi ut in corde meo mansionem concedam? atqui impurum et plenum variis sordibus est; urges nihilominus, et clamas: “Praebe amihi cor tuuma” [Prov 23, 26]. “Ecce ancilla Domini”. “Paratum tibib cor meum”, “fiat mihi secundum beneplacitumc tuum”. [f.109v] a-a “cor tuum mihi” (BSV) b om. “tibi” (BSV) c “verbum” (BSV) Post Sanctissimam Communionem 1. “Ne timeas” [Lc 1[, 30]. Considera, qualiter hic Archangelus Virginem sanctissimam animet, atque, ne metuat ullum dolum, fraudemque, exhortatur. Quamobrem? “Invenisti enim”, inquit, “gratiam apud Deum”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==