Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

618 inspectio cordis accede portamque misericordiae pulsans clama solenni formula: “Sancta Maria, Mater Dei ora pro nobis peccatoribus”, etc. 2. “Turbata est in sermone eius” [Lc 1[, 29]. Binas fuisse causas turbati animi Virginis beatissimae considera. Primo, consternata fuit ideo, quod ab illusione Stygia sibi metueret caveretque. Secundo, eam ob rem commota erat, quod laudes suas a caelesti nuncio [f.108v] recenseri audiret, quas propter sui vilem aestimationem et seriam submissionem audire nollet. En quantam doctrinam spiritualem ab ista Virgine sapientissima percipis! Docet, timendo Angelum, cautum te in videndo esse oportere et cuiusvis formae, etiam sanctae fortassis aspectum debere exhorrescere. Docet pestiferum aerem praeconiorum vitare laudesque proprias penitus abominari. Nam si illa omnes creaturas divinis dotibus excellens suas laudes, etsi meritas timet auscultari, quamvis nihil habuerit in se, quod non angelicis praeconiis celebrandum foret, tu, quomodo laudes appetes, qua ratione vanae gloriae vento cupies afflari et vel te ipsum iactabis, vel ab alio gaudebis extolli, si contrario modo nihil in te potest inveniri, quod vel minimo elogio dignum sit. 3. “Cogitabat qualis esset ista salutatio” [ibid.]. Perpende, quomodo Virgo beatissima non statim consentit angelicae salutationi, sed prius illam expendit, ut agnoscat, an illa visio caelestis sit et bona, vel orci tentatio illusioque mala? Pari ratione tibi in omnes instinctus internos animadvertendum est: examinandi prius, an a Deo proficiscuntur, quam implendi sunt. Cum enim Virgo beatissima non nesciret, angelum tenebrarum saepius in angelum lucis transformari, non confestim credendum illi legationi censebat, ne vel deciperetur, vel temere in tanti momenti rebus agere videretur. Quamobrem et tu, in quibusvis exequendis suggestionibus immorare: proba spiritus, utrum ex Deo sint, nec facile internum ductum sequaris, habens modo hoc deceptorum infinita exempla. [f.109r]

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==