Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

615 recollectiones in totius anni solennioribus festis Ex intimo affectu talem praerogativam tibi gratulor, tibi inquam ex universo Divarum Feminarum choro uni solique concessam. Effice, ut secundum Spiritum Sanctum vivamus et moriamur. 3. “Voluit occulte dimittere eam” [Mt 1, 19]. Facile et sancti de sanctis suspicari possunt, praesertim externa sese offerente causa. Quid Iosepho sanctius? quid Virgine sanctissima purius? et tamen voluit occulte dimittere eam. Sed istud quam prudenter et sancte! Non publice dimittere eam voluit, ne diffamaret, sed occulte, ut in bono nomine conservaret. Disce tu ex sancto, iustoque Viro: quod, licet tibi aliorum opera mala esse videantur, [f.107v] et imperfecta dicantur, occulte tibi iudicanda sint, non aperte et ita iudicanda, ut neque tua conscientia, neque illorum fama laedatur. Quod si hunc in modum feceris, non defuturum tibi lumen est, ut recte iudices; sicut non defuit Iusto sanctissimae Virginis Viro, ut agnosceret Veritatem, unde illa concepisset. Post Sanctissimam Communionem 1. “Ioseph autem vir eius, cum esset iustus, noluita eam traducere” [Mt 1, 20]. a “et nollet” (BSV) Considera, non politico more, sed summa ex charitate, Divum Senecionemb28 noluisse Virginem Beatissimam traduxisse; ac quod esset vir iustus. b “senecio” – est diminutivum a “senex” 28 Stano Gaetano, Giuseppe, santo – Sposo di Maria Vergine: ECat VI, 791ss, p. 795s: “negli Apocrifi [...] è l’asserita età decrepita di Guiseppe al tempo dello sposalizio con Maria. È una leggenda che devesi rigettare, quantunque abbia fatto presa nella fantasia popolare, fino ad oggi. [...] Nelle rappresentanze più antiche (dei primi cinque sec.) ... il Santo non è mai rappresentato in sembianze di vecchio, ma di ... giovane o di uomo maturo nel pieno vigore degli anni [...]. Solo più tardi, per l’infusso degli Apocrifi, si cominciò a rappresentarlo ... in sembianze senili... Non è possibile tuttavia determinare esattamente l’età di Giuseppe al tempo del matrimonio con Maria: doveva probabilmente oscillare sui 30-40 anni.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==