Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

616 inspectio cordis Quodsi, tu, inique super alterius inquiris actiones, si impium traducendi alios morem habes, aut certe de aliquo imprudenters ac sine fundamento suspicaris, scito procul te a tramite iustitiae aberrare et titulo hoc praestantissimo iusti viri indignum esse. Imiteris ergo divum Iosephum, ac prius linguam dentibus castiges, quam de alienis moribus, aut operibus sententiam feras. 2. “Angelus Domini apparuit in somnis ei” [Mt 1, 20]. Vides, quomodo meruit habere caelestem monitorem, qui noluit agere praeproperum delatorem vel traductorem. Solet enim Divina Bonitas illos instruere veritatem, qui de illa circumspecte dubitant: neque sunt veloces in suspicionibus admittendis. Recte igitur istud monitum Religiosi Doctoris observandum est: “Non est credendum omni verbo nec instinctui: sed caute et longanimiter res est secundum Deum ponderanda29. O quam bonum, et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere”30. 3. “Ipse [...] salvum faciet populum suum a peccatis eorum” [Mt 1, 21]. O plena spei verba! quae lapsorum animos erigunt, debilium confortant, iustorum beatificant! Si hic ipse Dominus tuus et Salvator est, quem sumptum corporaliter intra tua viscera tenes; si hic cibus et salus tua est, quid aliud ab eo tibi petendum praeter salutem? Hanc, ipse iubet, ut petas, cum inquit: “Petitea primob regnum Dei” [Mt 6, 33]. a “Quaerite (BSV) b “primum” (BSV) Petant igitur alii fluxas mundi divitias, tu pete aeternas caeli opes; rogent [f.108r] honores et dignitates, tu per contemptum tui ad astra conte[n]dere studi; efflagitent longam vitam, scientiam, et quidquid eorum cor desiderat, tu fieri tecum divinam voluntatem expostula, felicem aeternitatem appete. Salutem, 29 Thomas à Kempis, De Imitatione Christi, p. 13: Lib. I, c. 4, § 1. 30 Ibid., p. 302: Lib. III, c. 45, § 30.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==