Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

614 inspectio cordis In Festo Sancti Ioseph Sponsi Beatae Virginis Ante Sanctissimam Communionem 1. “Cum esset desponsata mater eius” (Mt 1[, 18]). Non est tibi tam profundum mysterium coniunctae virginitatis cum maternitate, maternitatis cum virginitate, perscrutandum, sed potius in stuporem eundum, [f.107r] tuae gratia salutis haec facta fuisse. Quid hoc est? quid est hoc? Virgo manet intemerata, et tamen Mater est; Sponsum habet, Virgo tamen est. Uterque Sponsus virginitatis incorruptum lilium gerit, tamen inter eos medius Filius cernitur, adoratur. O admirabile mysterium! plenum stupore! dig- num veneratione! Virgo virum non cognovit, et in utero gestat, Deum simul et Hominem, Hominem simul et Deum: Deum ante saecula sine matre ex Patre natum, Hominem in tempore sine Patre, in Matre Spiritus Sancti opera formatum. Profecto nullum est mysterium, quod magis veneremur, admiremur, stupeamus. Nullum ex divinis operibus excellentius. Tu, pulvis et lutum, vides, tui quid causa Deus fecerit? quo se Natus demiserit? quo Patris omnipotentia extenderit? Et non amabis? 2. “Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto” [ibid.]. Antiquorum ethnicorum mulieres fingebantur ex diis parere27: falsum est, scelus est, gentilis error est. Maria Virgo sanctissima habet in utero Filium Dei ex Spiritu Sancto: mysterium est, gratia est, fidei articulus est. Et recte quidem ex Spiritu Sancto concepisse dicitur, quae plena fuit gratia, plena Spiritu Sancto. O si id actionibus de tuis asseratur, quod ex Spiritu Sancto procedant, Spiritu Sancto perficiantur! Magna sane felicitas est, habere Spiritum Sanctum; maior, operari secundum Spiritum Sanctum; maxima, conficere dies suos in Spiritu Sancto. Quid dicam, aut quid cogitabo de ea, quae ex Spiritu Sancto conceptum filium virginali utero gestat? o felicissima virginum! o parentum beatissima! 27 Parandowski Jan, Mitologia, p. 173: “Postacie podań greckich nazywamy bohaterami lub herosami. Zazwyczaj byli to synowie bogów urodzeni z kobiety śmiertelnej.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==