Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

610 inspectio cordis a in sermone s. Augustini haec allegatio praeceditur his verbis: “[...] et discite a me:” b “miracula” (PL) In Festo Sancti Casimiri Confessoris Ante Sanctissimam Communionem 1. “Sint lumbi vestri praecincti” (Lc 1[2, 35]). Considera, quanti sit precii angelica virtus, ad quam, tam ferventer Magister caelestis suos discipulos exhortatus est: “Lumbos enim praecingimus (inquit Romanus Doctor) cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus”.21 Vere nihil est pretiosius, nihil praestantius, nihil acceptabilius Deo, castitate. Quam divum Casimirum tanti fecisse scito, quanti nec propriam quidem vitam fecerit. Suadebant ipsi lecto affixo medici, ut licito connubio lethalis morbi remedio praesentissimo uteretur. Ille tam generoso animo abominandam medicinam respuit, ut illud omnibus saeculis admirandum, omnibus castimoniae lege obstrictis imitandum actu dictum ederet: “Malo mori, quam faedari”. Dixit et facto dictum confirmavit22. verb[is] D[omi]ni”. Cf. etiam: Idem, De sancta virginitate, lib. I, c. 35: “non dicit: Discite a me mundum fabricare aut mortuos suscitare, sed: ‘Quia mitis sum et humilis corde’”: PL 40, col. 416. 21 Gregorius Magnus, Homilia XIII: PL 76, col. 1123 (n. 1481). Cf. Cornelius à Lapide, Commentaria in Quatuor Evangelia, III: In SS. Marcum et Lucam, Comment. in Lucam, c. XII, 35: “Mystice lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam (cuius, uti et seminis, origo est in lumbis) per continentiam coarctamus, ait s. Gregorius, hom. 13”. 22 Cf. Anon., Kazimierz św. (4 marca) (14581484) : EKość X, 273274: “Kiedy młodzieńcowi zagroziła ciężka choroba, lekarzom mniemającym, iż ofiarą swojej czystości zdrowie odzyskać może, odrzekł stanowczo: ‘wolę umrzeć niż się zmazać’. A chociaż i sami rodzice i inni przyjaciele od lekarzy namówieni usilnie go do tego zachęcali, święty młodzieniec strofował ich, iż ‘śmieli grzechmu doradzać’”. Cf. etiam: Ferrerius Zacharias, Vita S. Casimiri (c. III, n. 12): Bollandus Ioannes, Acta Sanctorum Martii I, Antverpiae 1668, 347ss: “Quum enim [...] in morbum quemdam chronicum incidisset, cui medela alia nulla occuri posse, quam puellari concubitu medici iudicabant [...]; ille [...] respondit, se temporalem hanc et momentaneam vitam malle amittere, quam aeterna et immarcescibili in caelo carere: obiurgabatque eos omnes quod rem sibi ruggerrere illicitam non erubescerent.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==