611 recollectiones in totius anni solennioribus festis O te felicem si tantae virtutis aemulatione cum Divo hoc integerrimo decertes, tum saltem, cum ab impuris geniis impugnaris! 2. “Et lucernae ardentes in manibus vestris” [ibid.]. Meditare, divo Caimiro ad cingulum castitatis non lucernam bonorum operum defuisse. Nam praeter alia, tanto zelo orthodoxam religionem propagabat, tanto studio schismata eruere conabatur, ut a Patre Rege Senatuque Polono decretum petierit ac obtinuerit, quo vetitum severe fuit, ne ullas deinceps Graeci Schismatis in Russia sectatores suae sectae ecclesias ponerent novas, aut veteres restaurarent, quo facto suum brevi finem schisma fuisset habiturum23. O utinam tu ad etiam bona opera in sanctissima Eucharistia accendaris, ut luceat illis anima tua coram hominibus et ob id caelestis ille Pater glorificetur. 3. “Vos similes hominibus expectantibus” [Lc 12, 36]. Expende, divum Casimirum iam beatifica perfrui visione et solatiis gloriae patriaeque caelestis inundare: te vero esse adhuc expectantem [f.106r] illum facie ad faciem Deum contemplari, te sub specie panis eundem sumpturum. Atque haec non postrema foret tua felicitas, si te digne ad suscipiendum praeparare studeres. 23 Cf. Sužiedėlis Simas, San Casimiro (14581484), Roma 1984, pp. 2425: “Qualche storico ha scritto che San Casimoro facesse pressioni presso il padre perchè a Vilnus ed in alter città della Lituania impedisse agli ortodossi la construzione di nuove chiese e il restauro di quelle preesistenti. Nulla di più falso. [...] L’unica cosa che sull’argomento San Casimiro chiese al padre, fu di non far construire chiese nuove nei luoghi dove i Bernardini avevano le loro missioni: né certamente era fra quei luoghi la città di Vilnius, in cui convivevano pacificamente le due religioni”. Cf. Gustaw Romuald, Kazimierz Jagiellończyk (1458-1484), in: Hagiografia Pol- ska I, Poznań 1971, 742743: “Z ostatnim pobytem Kazimierza na Litwie łączy się tradycja o rzekomym wymuszaniu przez niego na ojcu wydania dekretu zabraniającego budowy nowych i odbudowy zniszczonych cerkwi prawosławnych. Bezpodstawność tej tradycji została w sposób ostateczny udowodniona przez nowszą historiografię polską (Fijałek).” Cf. Papczyński Stanislaus a I.M., SP: “Praxis Pro lege D. Casimiro instante lata, de non restaurandis Schismaticorum templis, a Polonis Proceribus reassumenda”, in: Prodromus Reginae Artium sive Information Tyronum Eloquentiae, ed. 4ta, Cracoviae [1669/1670?], pp. 56-60 (P. I, Num. II, c. V: De Legislatione).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==