Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

609 recollectiones in totius anni solennioribus festis Post Sanctissimam Communionem 1. “Abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus” [Mt 11, 25]. Considera nemini sapientum prudentumque sanctissimae Eucharistiae mysterium patefieri, quoniam plus ii scrutari volunt rationibus, quam fide credere: in hoc vero Sacramento tam occulto et abscondito sensuum defectui fides supplementum praestat19. Non credit ille tamen hic verum esse Deum et hominem, qui, eo sumpto, non se gerit ita, prout angeli se gerunt in ipsius conspectu: qui dissolvitur, qui insolescit, qui non mentem suam in tanto beneficio considerando occupat, qui denique in praesentia suscepti a se Numinis, nec calet amoris igne, nec fervore devotionis exardescit, sed persuadet sibi satis esse, si unica oratiuncula pro communione gratias agat, deinde se protinus aliis negotiis involvit. Profecto tam sapienti prudentique homini mysterium Dominici corporis est absconditum. O similem sapientiam prudentiamque fuge! 2. “Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde” (Mt 11[, 29]). Attentissime audi, disce, exequere facto, quam lectionem tibi nunc caelestis Magister in cordis exedra praelegit. Esto, inquit, humilis, et mansuetus: fuge alta et sublimia, ad infima vero demittere. Non te efferat vel scientia, vel alia singularia talenta praeter alios soli tibi concessa, vel devotionis gratia, vel amicorum multitudo, vel honorum sublimitas, vel humanus favor, vel denique aliud quidpiam, sed humilis esto corde: mihi virtutes, tibi vitia; mihi bona, tibi mala; mihi omnia, tibi nihil adscribe. Exemplo disce meo in omnibus demitti, contemni, confundi, viliora eligere, nunquam nisi ad abiectissima aspirare: “Disce a me, quia mitis sum, et humilis corde”. “a Nonmundum fabricare, non cuncta visibilia, et invisibilia creare, non in ipso mundo mirabiliab facere, et mortuos suscitare; sed quoniam mitis sum, et humilis corde”20. [f.105v] 19 Cf. Hymnus: Pange, ligua ..., v. 5: Tantum ergo sacramentum [...] praestet fides supplementum sensuum defectui, in Liturgia Horarum III, 486, (Sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, Ad I Vesperas). 20 Augustinus, Sermo 69, c. I, 2: “Humilitas fundamentum aedificii spiritualis”: PL 38, col. 441. In margine haec allegatio citatur: “Aug[ustinus] ser[mo] 10 De

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==