608 inspectio cordis bus, ineruditis piscatoribus. Cum enim humana sapientia tumorem plerumque parit, divina vero nonnisi in humili mente potest consistere; adeo invicem convenire nequeunt, ut earum omnino altera sit relinquenda, ut altera quis potiatur. Nunc itaque caput humilies tuum, exuas tumentem prudentiam, parvulus fias, cum ad fontem divinioris sapientiae accedis, ut fructuose inde haurias proficuam tibi multisque aliis sapientiam. 2. “Venite” (Mt 11[, 28]). Considera non aliter animam sanctissima Eucharistia refici, quam corporali cibo membra laborantia, utque haec deficerent suis in laboribus nisi saepius reficerentur, ita spiritus extingueretur in nobis universus, nisi hac caelesti esca sustentaretur. Quare, ut optimus paterfamilias solet ad mensam perfunctos laboribus operarios convocare, sic caelestis ille Dominus ad sacrum fatigatos spiritus invitans convivium: “Venite ad me”, inquit, “omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos” [ibid.]. O quammulti insipientes sunt, qui rarissime Domino huic invitanti parentes atque mensam illius respuentes animas mori suas fame spirituali patiuntur. Surge, tu ociius, propera quo avocaris, ut caelesti refectus alimonia, fortiusin vinea Domini labores. 3. “Onus meum leve” [Mt 11, 30]. Rectissime dicit haec Iesus. Portantem enim onus suum ipse portat et gratia sua ita sustentat, ut minimam oneris sentiat gravitatem. Quodsi nobis aliquando hoc onus (puta afflictionem, tribulationem, tentationem, omnemque crucem) acerbum reddit ac ponderosum, id maiore nostro bono meritoque fieri, siquidem iuxta pondus oneris ferenti praemium datur. Tolle itaque onus Christi, tolle crucem; quae licet tibi gravior videbitur, nihilominus alleviabit eam suae consolationis suavitate, remunerabit aeterna sui visione. Neque alia de causa hodierna die te suam ad mensam vocat, quam ut suum onus tibi leve faciat novasque vires ad alia, si quae tibi sit impositurus, ferenda conferat. [f.105r]
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==