Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

605 recollectiones in totius anni solennioribus festis In Festo Purificationis Beatae Virginis Mariae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Tulerunt Iesuma in Ierusalem” (Lc 2[, 22]). a “Illum” (BSV) Quid portatur, qui ambulat super pennas ventorum? quid fertur in Ierusalem, qui ubique est? quid legi subiacet Legislator? Omnia haec ad unam spectant humilitatem, omnia ad te instruendum spectant. Exemplum dedit tibi puer Iesus, ut quemadmodum ipse fecit, ita et tu facias. Non pudeat a Puero, sed Puero sapientissimo discere, quia mitis est et humilis corde16. Audi, audi: nisi efficiaris, sicut hic Parvulus, non intrabis in Regnum cae- lorum. Et qua de causa alia illum hodie accedis, nisi, quas ille Matris in purificatione virtutes exercuit, ab illo discas, deinde ipse exerceas? 2. “Homo iste iustus, et timoratus” [Lc 2, 25]. Satis elogiorum est a Sancto Spiritu Iustum quempiam et timoratum appellari. Maior haec laus est, quam dici a mundo fortissimum, [f.103v] sapientissimum, illustrissimum, excellentissimum, serenissimum, augustissimum, eminentissimum. Simeonis ergo Iustitiam sectare, ut sicut palma floreas, et sicut cedrus Libani exalteris, multipliceris. Eum in timore Domini sequaris custodiendo, ut tibi bene sit in extremis. Multos habes in hodierno Evangelio virtutum magistros quique exemplis non verbis docent: habes Iesum, habes Mariam, Simeonem habes. Si Iesum, uti Deum, si Mariam, uti Matrem Dei non audes tuae conscius debilitatis imitari; saltem ergo Simeonem, uti hominem, homo imitare, ut sis illius instar iustus et timoratus. 3. “Expectans consolationem Israel” [ibid.]. Expende Simeonis huius sanctissimi senecionis desiderium, quo ardebat verum Messiam videndi. Certe hoc fuit tantum et 16 Cf. Mt 11, 29: “Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==