Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

606 inspectio cordis tam efficax, tamque Deo placens, ut responsum accipere mereretur a Spiritu Sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Hinc collige, tantum nos referre ex sanctissima Communione fructum, quantum habuerimus sumendi Christi desiderium. Cur itaque tu tam frigidus es? cur cum tanto tepore et torpore sacram adis mensam? Maiorem in te, maiorem excita suscipiendi corporis Domini ardorem, ut suscepti maius sentias emolumentum. Post Sanctissimam Communionem 1. “Accepit eum in ulnas suas” [Lc 2, 28]. O quis plausus! quae laetitia! quae exultatio! quae voces fuere sancti illius senis, cum in gremio suo iam Natum Messiam datumque teneret! “Nunc dimittis”, inquit, “servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum!” [ Lc 2, 2930]. Exauctorari cupit, cum libertatis auctorem in ulnis gestat. Iam vult mori, postquam vidit Salvatorem: non desiderat expectare inter mortales redemptionem; sed pergere desiderat ad mortuos Patres nuncium illis redemptionis [f.104r] allaturus. Hi sunt effectus iacentis in ulnis animae Christi: cupirea[s] dissolvi, et esse cum Christo17; velle mori mundo, et vivere caelo; omne id putare mortem, quod Christus non est; vana omnia iudicare praeter amorem Dei. a apud antiquos “cupio” in quarta coniugatione legitur Recte quivis suscepto Iesu clamet: “Nunc dimittis servum tuum Domine”. O peccatum! quod mihi dominabaris hactenus, nunc dimittis servum tuum, quando proprium tenet in ulnis animae Dominum! O immunde munde, cui nimis ah! diu, et stulte servivi! nunc dimit17 Cf. Phil 1, 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==