Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

604 inspectio cordis Age, te quoque de terra proripe; Christus excitat te, surge de terra: [“] quae sursum sunt sapiasa, non quae super terram[”] [Col 3, 2]. a “sapite” (BSV) 2. “Erat ibi tribus diebus non videns” [Act 9, 9]. Non mirum est, cito Saulum caligasse, cito factum fuisse cae- cum; siquidem nimis cito caeleste lumen irretorto mentis radio conabatur inspicere, subitaneum heliotropium15 agere, solem Iesum illico sequi, cum dicit: “Quid me vis agere?” Tuam hoc ad cautelam factum esse existima, ne nimis appetas illuminari, priusquam purgeris: ne viam cupias ingredi lucis, antequam te tenebris expedias. Qualis illa foret imago, quae sine fundamento coloribus praestantissimis constaret? Imago Dei est anima tua; ne hanc exoptes ante [f.103r] tempus illustrioribus ornari dotibus, donec in lachrymis poenitentiae bene fuerit lota, bene mundata. Vide itaque, ne quantocius appetens lumen, fias non videns. 3. “Et non manducavit, neque bibit” [ibid.]. Haec scilicet non ficte conversae mentis opera sunt, abstinere a licitis, cum paulo ante tractaret illicita: non manducare, non bibere, cum olim pro Deo ventrem coleret atque gulam. Veritas ipsa per Prophetam loquitur: “Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et b fletu, et c planctu” ( Ioel 2[,12]). En potus convertentium se ad Deum: fletus et planctus! En refectio salubris, salutaris: ieiunium! b add. “in” (BSV) c add. “in” (BSV) Tibi igitur similiter, restringenda est ingluvies ventris, si peroptas vera potiri ad Deum conversione mentis. 15 Est herba solaris, quia solem intuetur semper, cumque eo vertitur, etiam nubilo die. Cf. SLL, s.v. Heliotropium.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==