602 inspectio cordis dines abominantis, famulum te iactas. Non procrastinat ille suas gratias; cur, tu, opera bona procrastines? 3. “Vigilate” [Mt 25, 13]. Infensissimum esse somnolentiae hostem Regem caeli, cogita. Hinc ille, cum in horto oliveti vigilaret, adeo moleste discipulorum tulit somnolentiam, ut conquestus, aut magis obiurgans, dixerit: “Non potuistis una hora vigilare mecum?” [Mt 26, 40]. Nemo reprehendatur, si dixerit Petro Christi abnegandi causam extitisse gethsemanicam dormitationem. Vocis aeternae monitum est: “Vigilate, et orate, nea intretis in tentationem” [Mt 26, 41]. En apertissime patet: somnum patrem tentationis esse; tentationem vero matrem peccati existere. a “ut non” (BSV) Quis dubitet te quoque multa Dei dona ob somnolentiam vel amisisse, vel posse amittere, si non vigilaveris? Sapias itaque periculo hodiernarum virginum fatuarum, quae propter somni dulcedinem, amiserunt Sponsi visionem. [f.102r] In Conversione Sancti Pauli Apostoli Ante Sanctissimam Communionem 1. “Saule, Saule, quid me persequeris? ” (Act 9[, 4]). Considera, solenne esse Deo magnos peccatores vel instinctibus potentibus vel verbis excitare, quae mallei instar cor eorum conterant. Audi etiam, utrum contra te paribus non clamat: “Quid me persequeris?” Ego te amicum meum feci per gratiam; tu inimicum agis per aversionem a me ad res vanas, curiosas oblectationes, mundum, sensualitatem? Ego pro te crucem baiulans in ea pependi; tu propriam complexus voluntatem, spiritualem crucem omnemque mortificationem odio prosequeris. “Quid me perse- querisb?” b in ms. per inadvertentiam errone: “prosequeris”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==