Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

601 recollectiones in totius anni solennioribus festis Post Sanctissimam Communionem 1. “aVenit Sponsusa” (Mt 25[, 6]). a-a “sponsus venit” (BSV) En iam Christus anima cum tua nuptias celebrat, iam illius thalamum ingressus est, iam in amplexibus illius haeret, iam illi suavissimum osculum, pacis et amoris schema libavit. Sed hae nuptiae, haec tecum ipsius coniunctio, fidem, charitatem obedientiamque a te exigunt. Antea figebas gressus ad tuum placitum; nunc in viis mandatorum eius debes ambulare. Antea inspirationibus eius monitisque tam internis, quam externis refragatus es; nunc fideli obsequio teneris ei famulari, ne sis adulterae instar ac meretricis. Ante frigidus otiabaris; nunc igne charitatis accensus opus [f.101v] est bonum opereris ad omnes, maxime vero ad domesticos fidei. Itaque exue veterem hominem, passionatum, imperfectum et indue Iesum Christum. Ante non deceat in eum, quem suscepisti transformari? 2. “Novissime vero venerunta” [Mt 25, 11]. a “veniunt” (BSV) Considera dilationem et tarditatem executionis bonorum proposisitorum valde noxiam esse poeneque illis similem, qui commodissimum habentes ventum [e] portu non solvunt atque sic optima navigandi occasione praetermissa nusquam parem nan- ciscuntur. Ita, cave tu feceris, sed quamprimum te divini afflatus inspirant, subito portu move bonumque ad quod stimularis, opus aggredere. Nam nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia: quae desides crastinosquee corvos13 relinquit, tepidos evomit14. Si enim saeculares Domini promptos famulos diligunt, contra pigros fastidiunt, multo te promptiorem deceat esse, qui Regis immortalis, testu13 Cf. Mt 6, 34 et Lc 12, 24. 14 Cf. Apoc 3, 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==