Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

600 inspectio cordis 2. “Dormitaverunt omnes, et dormiverunt” [Mt 25, 5]. Admirare tuam et deplora desidiam, quod, quando videas alios quiescere, te simul ad quietem componas. Heu! nescis, non omnibus salutare esse otium? ignoras, quosdam necessario debere a laboribus feriari et quibusdam continuos esse labores necessarios. En agmen virginum dormiturit[s] omne, sed non omnibus quies prodest. Quinque enim earum reprobatae sunt, reiectae a nuptiis. Quamobrem? quia sopori indulgebant cum oleum parandum erat, cum bona opera exercenda. Licuit quievisse sapientibus, quae omnia secum pro nuptiis celebrandis habuerunt parata. Fatuis non licuit, non expediebat. Ergo tu labores ama, laboribus te dedito, ne bonis carens operibus pro fatuo habitus a caelesti aula excludaris. Ad nihil enim valet infatuatum sal, nisi ut eiiciatur foras, et conculcetur ab hominibus11. Putas te aliam ob causam caelesti esca refici tam frequenter, quam ut laboribus aptior sis? ne gratis panem hunc angelorum comedas, vide. [f.101r] 3. “Lampades nostrae extinguuntur” [Mt 25, 8]. O lux mea! Sol meus, Deus benignissime! quam recte mihi istud inculcari, dicique possit! “Lampas tua extinguitur”: deficit tibi lumen, in tenebris plus quamCimmeriis12 versaris. Ubi enimprofectus meus est? hei mihi! quia in dies pessum eo et labor deterius. Lampas mea extinguitur, Domine. Lumen oculorum meorum non est mecum. Tepesco, langueo et peccatis iam, non imperfectionibus, obruor. Expirat totum, quidquid donorum et auxiliorumdederas mihi, ut tenderem ad maiorem perfectionem. Cessat cursus meus. Age, anima mea; proripe te, quid obrui nocte vis? ne desit lampadi tuae lumen, illam desiderio adeundi sanctissimam Eucharis- tiam accende. Sic enim lampas tua extinguitur, cum parvo aut nul- lo Dominici sumendi corporis desiderio flagras. 11 Cf. Mt 5, 13. 12 Cimmerii – populi Asiae circa Bosphorum Cimmerium, ab ipsis dictum. [...] Aerem crassum habent, et densis exhalationibus nebulosum, quare solem raro aspiciunt. Hinc “tenebrae Cimmeriae” – “pro densissima caligine, et translate de multa obscuritate animi”, “pro obscuritate et caligine multa”. Ita sec. SLL, s.v. Cimmerii.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==