599 recollectiones in totius anni solennioribus festis Quare tu operam daturus es, ut odio prosequatur te mundus, si vis acceptus esse Deo ac “beatus”; et quoniam “beati” sunt, “quos oderint homines”, pluris tibi humanum odium aestimandum est, quam favor. 3. “Quaerebanta eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes” (Lc 6[, 19]). a “quaerebat” (BSV), nempe: turba Si talis est Domini attactus, ut per eum virtutes acquirantur morbique fugentur, quam felices ergo sunt ii qui saepius, feliciores qui singulis diebus, eum non solum tangunt, sed etiam manducant. Quippe supra alios virtutibus exornantur et si quibus animi laborent morbis, persanantur. Eiusmod[i] felicitatis hodie te factum participem esse scito proindeque, quas valeas summas Christo Domino grates persolve, quod non tantum se tangi a te permisit, verum et manducari. In Festo Sanctae Agnetis Virginis et Martyris Ante Sanctissimam Communionem 1. “Non sumpserunt oleum secum” (Mt 25[, 3]). Profecto iure merito Dominici verbi praeco zelozissimus, divus Matthaeus virgines has fatuarum titulo insignit, quae noctu hymenaeum cum [f.100v] sponso celebraturae nullum lumen praepararunt: non acceperunt oleum secum pro lampadibus. O quoties te quoque haec fatuitas invadit! quoties haec vesana stultitia occupat! quando sine oleo, sine lumine, in tenebris mentis, mensam agni immaculati, sponsi immortalis nuptias accedis! Cave, ne nunc tibi idem contingat. Ut, siplenus distractionum, non recollectus sanctissimum Eucharistiae sacramentum sumere velis, dicatur tibi: “Nescio te”10, et gratia atque virtus, quam caelestis hic cibus causat, denegetur. 10 Cf. Mt 25, 12: “Nescio vos”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==