Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

598 inspectio cordis tit, miser est, non beatus. Ut opibus affluens beatus est, si cor in his non immergat. Quales Apostolus nominat: “Omniaa habentes, et nihilb possidentes”8 [2 Cor 6, 10[. Neque putes illum vere pauperem spiritu esse, qui cum Christi amore omnia reliquerit, alicuius rei minimae potiundae, vel proprii honoris nominisve dilatandi, magno desiderio tenetur! O fallacem hunc pauperem! seque ipsum decipientem! a “nihil” (BSV) b “omnia” (BSV) Tu, beatus eris, verus erisque pauper, si solo Iesu in sacra mensa accepto fueris contentus. Roga itaque hunc cum divo Bonaventura, ut sit portio tua, possessio tua, thesaurus tuus, in quo fixa et firma et immobiliter semper [f.100r] sit radicata mens tua et cor tuum9. 2. “Beati eritis cum vos oderint homines” [Lc 6, 22]. Expende humana ingenia saepe divinis operibus esse contraria. Hinc non mirum esse, quod ab hominibus odio habeantur illi, qui Deo placere student. Sed certe sunt beati, quos odere homines propter Deum. Ut enim plebs non addicta suo regi, etiam servis regiis addicta non est, sic mundus inimicus Deo, Dei quoque servis amicus non est. Quemadmodum deinde magni facit suos servos rex, qui minime ab eo plebis ob odium desciscunt, ita “Beatos” apellat Christus famulos suos, qui ipsi indissolubiliter adhaerent, etsi propterea apud homines favorem amittant odiumve incurrant. 8 Notandum est quod S. Paulus Apostolus his verbis, cum inverso ordine “omnia” et “nihil”, revera dictos “opibus afluentes” sed “spiritu pauperes” non “nominat”. 9 Ascibuntur hic divo Bonaventurae verba (ad textum adaptata), quae inveniuntur in oratione adoperata pro Gratiarum Actione post Missam, secundum textum Ratisbonae anno 1958 editum, sine tamen indicatione auctoris huius orationis. En initium et finis huius Orationis: “Transfige, dulcissime Domine Iesu, medullas et viscera animae meae suavissimo ac saluberrimo amori tui vulnere [...] ut tu sis solus semper spes mea [...], portio mea, possessio mea, thesaurus meus, in quo fixa et firma et immobiliter semper sit radicata mens mea et cor meum. Amen.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==