Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

597 recollectiones in totius anni solennioribus festis baturque, etsi hoc ipsi vitio maximo duceretur carpereturque ob id a Pharisaeis. Quid si brevi te quoque unum e publicanis aditurus est? oblitus propriae celsitudinis stabit in campestri loco tuae nihilitatisa[s], ut te ad altiorem sui amoris gradum elevet. a in ms. erronee: “nihilestatis”. Sec. LLMA : CChrM, “nihilitas” significat: “neant; fig. humilité, bassesse” 3. “Beati qui nunc fletis” [Lc 6, 21]. Perpende, caelestem Magistrum sua doctrina voluisse doctrinam mundi totaliter confutasse. Homines huius saeculi, putant se esse infelicissimos cum adversis oppugnantur, at ille: “Cum”, inquit, “in varias tribulationes incideritis, gaudete [f.99v] et exultate”7. Curita? Quoniam “Beati, qui lugent”, qui mille adversitatibus premuntur, qui velut igne aurum, tribulationibus probantur, purgantur. Itaque, tum gaudete, tum vos credite felices esse, cum sic infelices estis. Tu quoque, si beatus esse velis, luge. Luge, te a caelesti Patria exulare; luge, te in lachrymarum valle positum; Luge, te in momenta singula labi. Luge, quod ab imperfectionibus tuis aggraveris adeo, ut nequaquam post Iesum in montem altioris perfectionis valeas ascendere. Luge, quod a summo bono, tam diu separeris, quamdiu mortali corpore circumdaris. Luge, quod Deum saepius amantissimum tui offendas, luge, quod plura mala quam bona facias. Luge, quod nonnisi ad perditionem natura tua, inclines; luge, quod facilius delecteris sensualitate, quam mortificatione. Luge denique, quod tam male praeparatus ad suavissimum Dei cibum sumendum accedas. Luge ultimo, quod, fortassis, cummille lugendi causas habeas, lugere non possis, at magis rideas, et iucunderis. Post Sanctissimam Communionem 1. “Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei” [Lc 6, 20]. Considera, non conditione pauperes, sed spiritu pauperes a Domino beatos dici. Nam qui nihil habens omnia habere appe7 Cf. Mt 5, 11-12; Lc 6, 22-23.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==