596 inspectio cordis blimia ambularet, nullus eum ex debilioribus assequeretur et ita salutari doctrina careret. “Quomodo enim turba”, inquit Sanctus Ambrosius, “nisi in humili, Christum videret? Non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia”6. Iam vero per “montem” sublimioris arcana scientiae, quae Praeceptor Iesus solis Apostolis secummontem ascendentibus aperiebat, interpretare. Sed ex monte tum idem descendebat, cum faciliora captu factuque rudioribus turbis [f.99r] ad salutem consequendam dogmata proponebat. Itaque ascendebat montem cum Apostolis, ad altiora capienda per Dei gratiam iam dispositis, descendebat in planiciem ad turbas simplicioribus ingeniis earum sese accomodans in docendo, ut tibi demonstraret exemplum, quatenus et dicta tua et facta ita modereris, ut omnibus aedificationis salutisque fructum adferant: simplicemque in docendo et agendo apud simplices te exhibeas, eruditus apud eruditos apparere non verearis, non ob laudem admirationemve, sed profectum salutis. Hodie tamen coram Iesu sapientissimo in sacra synaxi permanente tam debilem te constituas, ut omnino sit opus ad te ut descendat. Magis enim tibi conducit, tuam debilitatem fateri, quam te robustum fingere, cum non sis. 2. “Stetit in loco campestri” [ibid.]. Decebat in campestri loco Florem campi stetisse, ubi poterat ab omnibus, etiam infantibus, conspici; omnes suo caelesti odore sive exemplorum, sive verborum reficere, recreareque. In monte si stare perseverasset, non quivis eum adivisset, invenisset, cum solatio et salute intueretur. Scivit ille se accommodare, scivit prodesse omni hominum statui, naturae, ingeniis, capacitati. Non verebatur ad humilia loca descendere, ut omnes salvaret. Non dedignabatur a maiestatis suae amplitudine deflectere, ut humilibus etiam turbis, imo peccatoribus, occasionem quaerendi Regni caelestis daret. Itaque cum nominis ignominia sui cum peccatoribus manducabat conversa6 Ambrosius, Commentaria in Evangelium sec. Lucam (Lib. V), in c. VI: Opera III, Romae 1579, 63, C.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==