595 recollectiones in totius anni solennioribus festis solite verbo Latino: “dormito” exprimatur: his vero videtur quod de vera dormitione agitur Ne, tu, pari somno indulgeas orto Sole in te, Deo, sed expergefacta celeriter [f.98v] illuminare. Eheu quam diu noctem amabis? quanto existes in tenebris spatio! Supplicavit Pharao Moysi, triduanam ut caliginem ex suo regno tolleret4. Tu, suapte lumine caelesti tuum cor ingresso somnum non excuties? “surge, illuminare”. 3. “Per aliam viam reversi sunt in regionem suam” [Mt 2, 12]. Considera praecisam fuisse a Deo necem, quam Herodes truculentissimus Infantis Christi visitatoribus Magis moliebatur; atque hos per angelum monitos ad tyrannum non redivisse, verum alio itinere sua ad regia fuisse reversos. Praevidit idem Deus perditionem tuam, si a sensibus tuis invitatus iterum ad pristinas imperfectionesa redieris; quare monet ipse te conclusus apud te ne eandem viam repetas; siquidem “Quotquot iere, omnes hac periere via”5. Ergo per aliam viam revertere in regionem tuam. a in ms. hic legitur: “perfections”, sed ex contextu patet quod hic auctor de imperfectionibus loqui voluit Regio tua, sive paradisus, sive caelum est: quo non alia, quam via crucis pervenitur. Sensualitatis itaque relicto tramite, spinosa crucis via incede: nam hac itur ad astra. In Festo Sanctorum Fabiani et Sebastiani Martyrum Ante Sanctissimam Communionem 1. “Descendens bIesus de monteb” (Lc 6[, 17]). b-b om. “Iesus de monte” (BS) Considera, turbam non potuisse post Christum in montem ascendisse, hinc illi fuisse causam descensionis; ne, cum per su4 Cf. Ex 10, 21-24. 5 Cf. Papczyński Stanislaus, Orator Crucifixus, Verba V, ed. FHM 6, p. 47, n. 4.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==