Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

594 inspectio cordis summum, in tolerando probatissimum hominem in adversis, studeas. Iam si libet, audire divum Gregorium, monet hic, ut “nato Domino offeramus aurum, eta hunc ubique regnare fateamur; offeramus thus, ut credamus, quod is, qui in tempore apparuit, Deus ante tempora extitit; offeramus myrrham, ut eum quem credimus in sua divinitate impassibilem, credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem”.3 a “ut” (PL) Post Sanctissimam Communionem 1. “Videntes autem stellam gavisi sunt” [Mt 2, 10]. Si insolitam Magi laetitiam conceperunt, cum Ierosolymis egressi rursus apparentem sibi conspicerent stellam, tu quanto gaudio affluas necesse est, cum in pectore tuo Sol iustitiae Christus Deus noster illuxit. Atque si reges iidem Sapientes sidus illud contemplantes, quo tendebat sequebantur, ita lumen in te manentis Iesu tibi observandum sequendumque est, ut illius ductu ad ipsum Iesum iam in caelo regnantem pervenias. Observa hanc lucem, ne tibi dispereat ac tu discedens a via perfectionis, Deum, cuius quaerendi gratia ex Babylone mundi Ierosolymam Religionis appulisti, non reperias. 2. “Stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos” [Mt 2, 9]. En, qui luce sua Magos ad se traxerat, ut te quoque trahat, anima mea, lucet in te. Ergo post crassam tot peccatorum ac defectuum noctem “Surge”, et “illuminare Ierusalem; quia venit Lumen tuum, et gloria Domini super te orta est” [Is 60, 1]. Vitium dicunt esse grande mortales, si quis orto sole dormituriata[s], et profunde stertat. a sec. LLMA: CChrM, ‘dormiturio” significat: “feel sleepy” (Polonice: “być śpiącym”; Italice: “avere sonno” Gallica: “avoir sommeil”), quod 3 Gregorius Magnus, XL Homiliae in Evangelia, Lib. I, hom. X: PL 76, col. 1113 (n. 1470).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==