Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

593 recollectiones in totius anni solennioribus festis In Festo Epiphaniae Domini Ante Sanctissimam Communionem 1. “Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum” (Mt 2[, 2]). Considera, Deum non misisse angelum ad vocandos Magos Christi gratia salutandi, sed astrum novum et inauditum exhibuisse. Id autem factum fuisse propterea intelliges, quod sciret sapientissimum Numen citius per stellam vocatum eos iri, quam si alium caelestem nuntium illis misisset. Erant enim astrorum periti, at quivis facilius trahitur cognitis mediis, quam ignotis. Hinc tibi per tuos Superiores suam voluntatem Deus aperire consuevit, quod te facilius iis debere credere, quam angelis, sciat ac velit. Quare ut ductum stellae Magi, sic tu maiorum tuorum sequaris oportet, nisi Iesum invenire nolis. 2. “Et procidentes adoraverunt eum” [Mt 2, 11]. Disce modum Regibus ab his orandi, qui magni licet essent dynastae, tamen coram infante primum agnito Deo, genua profundissime curvarunt. Nec immerito; si enim regibus mortalibus humillimam, quandoque ternam reverentiam facere solent mortales eos accedentes, quis immortalem Regem non cum submississima reverentia accedat? Apocalipticus Vates testatur a se visos vigintiquatuor seniores, qui frontibus inclinati procidebant in facies suas ante Dominum2. O te vel fastuosum, vel pigrum, qui non procidens in genua ado- ras vel oras! 3. “Obtulerunt ei munera” [ibid.]. Quae tu cum regibus hodie Domino offeres dona? profecto si eodem vultu, quo suspexit Magos suspici velis ab illo, similia ei munera daturus es: aurum probationis, thus orationis, myrrham mortificationis. Quodsi nondum felicis Arabiae, id est Religionis, has pretiosissimas opes collegisti, da operam [f.98r] ut colligas et in patiendo Christum imitari patientem, in orando Sacerdotem 2 Cf. Apoc 4, 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==