592 inspectio cordis maximi momenti iura delinquis. Itane aestimas ac sequeris Iesu Christi [f.97r] exemplum custodiendi leges quod in sua circumcisione tibi demonstravit? Age, nunc saltem propone in regratificationem hodiernae Communionis, te deinceps omnia iura divina humanaque ad amussim servaturum. 2. “Quod vocatum est ab angelo” [ibid.]. Si magni faciendumest nomenDomini ex ea causa, quod ex cae- lo impositum ac denunciatum fuit, quanti a te facienda est haec sacra Communio, ad quam solius instinctu Dei ordinationeque vocatus accessisti. Profecto non flocci penderes, si ab aliquo principe in propria persona invitareris ad convivium. Atqui hic tibi res non absimilis evenit. Ipse te suam ad mensam Princeps caeli protraxit: ipse perduxit; quid igitur facies, ut et illi grates rependas, et hoc Sanctissimum Sacramentum non vilipendas? sumentis ac dantis personam sumptique cibi praestantiam expende sicque precium vivi panis deprehendes. 3. “Prius quam in utero conciperetur” [ibid.]. Divinae providentiae modum expende, quae ante conceptionem adhuc mundi Servatori nomen assignavit.1 Atque tibi eodem modo priusquam natus esses certas gratias ad animae salutem fuisse ordinatas: talenta dispensanda et vocationem praecipue status praesentis iam olim ante ortum tuum tibi a Deo destinatam. O quantopere debeas admirari et suspicere hanc Dei Patris optimi anticipativam nativitatis tuae curam erga te! quibus illam studiis compensare! qua conformitate voluntatis rependere! Utinam saltem in id incumbas, ut nihil sponte deliberateque prae- tereas quod ad tui salvationem ordinatum est tamque vocationi tuae, quam omnibus divinis gratiis sedulo coopereris! [f.97v] 1 Cf. Lc 1, 31: “... et vocabis nomen eius Iesum”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==