Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

591 recollectiones in totius anni solennioribus festis At est quoque aliud quod hic contempleris. Iesus ideo Nativitatis initio suae cruorem fundit, ut tuas illi imperfectiones immergas. Ideo rubet in ortu, ut Solem agnoscas; ideo scaturit, ut fontem esse scias. Perge, igitur, perge, hoc in fonte, quidquid habes noxarum, naevorum sordiumque animae, quantocius ablue. [f.96v] 3. “Vocatum est nomen eius Iesus” [ibid.]. O nomen omni melle suavius! omni dulcius ambrosia! omni nectare iucundius! omni fulmine potentius! omnibus nominibus mortalium et angelorum gloriosius! Habes circa quod occupes tuam mentem, nomen Iesu: quod licet assiduo volvas, nunquam comprehendas. Habes mille in nomine Iesu bona. Tristaris? Iesum clama, solabitur. Oppugnaris? invoca Iesum, defendet. Salvari cupis? ama Iesum, sequere, cole: Iesus Salvator est. Pauper es? ad Iesum curre, ditabit te. Nudus es? Iesum roga, vestiet te. Aeger es? supplica Iesu, sanabit te. Rudis es? IesusMagis- ter est. Vitia te circumdant? Iesus Dominus est virtutum. Peccatis es plenus? Iesus venit salvare peccatores. Tua sit ergo Iesus meditatio, tuus amor, tuum gaudium, tuum refrigerium, tua vita, tuum caelum. Apprehende Iesum, ut te apprehendat; ama Iesum, ut te amet; ne desere Iesum, ut te non deserat. Nihil est orbe caeloque toto praestantius Iesu, ergo illo nihil tibi sit amabilius. Da te totum Iesu, et erit tuus totus Iesus. Post Sanctissimam Communionem 1. “Postquam consum[m]ati sunt dies octo” [ibid.]. Considerabis, Dominum causa Legis adimplendaea voluisse circumcidi. Unde conice, quo studio velit a te satisfieri suis praeceptis, legibus, constitutionibus, quandoquidem communes cum aliis infantibus Hebraeorum pati voluit dolores, licet eorum culpae minime particeps fuerit. a in ms. erronee: “adimplenda” Te miserum, qui parva de causa vel divina vel religiosa statuta transgrederis et aliquando vel levissima ratione motus, contra

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==