587 recollectiones in dominicis Nam primo in tentatione (ut quidam docet) occurrit simplex imaginatio, postea consensus, accedit delectatio145; et post imaginationem, consensum, delectationem poenitet non fugisse tentationem. Iam licet in multis tentationibus victoria sui parit victoriam, in illa tamen, de qua Apostolus conquestus: “Datus est”, inquit, “mihi spiritus sathanae” etc. [2 Cor 12, 7] sola fuga triumphat. [f.92r] Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Qui legit, intelligat” (ibid.). Considera, divinum cibum sumere et suavitatem illius non sentire, idem esse, atque legere et non intelligere. Sed, quemadmodum legentes ideo lecta non intelligunt, quod perfunctorie distractoque animo legant et a lectione protinus absque ulla recollectione ad alia se convertant, ita sumentes Christi corpus idcirco caelestem dulcedinem non gustant quoniam perfunctorie illud et cum summa evagatione mentis sumunt, atque nulla facta post sacram mensam recollectione ad mille nugas tractandas abeunt. Ut igitur experiaris in divino cibo, tu, suavitatem, illius expende nunc praestantiam. 2. “Nolite exire” (Mt 24[, 26]). Considera, velle Dominum, ut non facile bona proposita factaque deseras, etiamsi bonis retionibus videantur tibi dissuaderi. Neque enim cacodaemon aliter consuevit a bonis deducere mortales, nisi melioribus ostensis. Quod exacte cum primis nostris fecit parentibus, quos volens felici privare Dei gratia et dominio rerum, promisit illis deitatem, longe praestantiorem statu in quo tum fuerant collocati146. Sic solet decipere multos, quorum animum Communionis die solet ad temporalia negotia avocare, ne in expendendo Dei beneficio versentur. 145 Cf. Thomas à Kempis, op. cit., p. 34 (l. I, c. 13, § 22): “Nam primo occurrit menti simplex cogitatio; deinde fortis imagination: postea delectatio et motus pravus et assensio”. 146 Cf. Gen 3, 5: “Scit enimDeus quod in quocumque die comederitis ex eo [ligno, quod est in medio paradisi], aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==