586 inspectio cordis sponso Iesu conversari. Peccata tua adeo exsiccarunt animam tuam, ut vere cum Rege psalte dicere possis: “Anima mea sicut terra sine aqua” [Ps 142, 6]. Quid facturus igitur in tanta siccitate, in tanta abominatione desolationis es? Fuge ad montem143, qui est Christus in sanctissima Eucharistia manens: Fuge “bdilecte, et assimilareb capreae hinnuloque, cervorum” [Cant 2, 17]; ne te ruina maiorum scelerum obruat, fuge in montem excelsum, pinguem, coagulatum. [f.91v] b-b “similis esto, dilecte mi” (BSV) 2. “Non revertatur” (Mt 24[, 18]). Malum ingens esse considera, peccare sed peius ad peccatum saepius reverti. Expressit hoc ille Doctorum, qui dixit: “Humanum esse labi; diabolicum perseverare”144. Cogita ergo, si non omnia, certe maximam partem tibi peccatorum in praesenti Communione remittendam fore. Sed iterum non revertaris ad vomitum, ad pristinas consuetudines malas, ad murmurationes, somnolentiam, inobedientiam, delectationes cuiusvis generis, elationem, iram. Non revertatur anima tua ad cogitationes etiam rerum mundanarum, non modo ipsum mundum. Non sectetur ea, quae carnis sunt, sed secundum Spiritum ambulet. Ipse prohibet Iesus et ipse iuvabit, ut non revertatur. 3. “Cum videritis” (Mt 24[, 15]). Suadet fugamDominus, viso periculo. Tu machinas animadvertens orci contra te erectas, num stabis? num te discrimini tentationis non subducis? Neminem crede citius ex tentatione referre palmam, quam fugientem. In bellis saecularibus vitium est et non heroici animi signum, fuga: contra in spirituali certamine prudentiae, fortitudinis, certissimae victoriae signum est. 143 Cf. Mt 24, 18: “tunc qui in Iudea sunt, fugiant ad montes”. 144 Nescimur quis sit “ille Doctorum”. Probabiliter agitur de quodam Doctore Ecclesiae, sed not potuimus talem sententiam in eorum operibus magis a P. Papczyński adhibitis invenire (secundum indicem generalem).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==