Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

585 recollectiones in dominicis Sed confide, in solo illo, qui pro te pugnat Deus, non in mille tuis artibus: quemadmodum fecerunt ii, qui dicebant ad certamen progressuri: “Hi in curribus, eta in equis: nos autem in nomine Domini” [Ps 19, 8]. In hoc scilicet nomine adhibito clypeo constantiae, gladio precum quivis hostium tibi prosternetur. [f.91r] a add. “hi” (BSV) 3. “Et surrexit puella” (Mt 9[, 25]). Attentiori mente trutina: magnum fuisse miraculum, quod divina potentia fato functa virago[s]b revixerit. Sed maius est, eiusdem gratia Numinis a peccatis ad poenitentiam excitari. Hoc tecum actum esse credito. Cum enim ad religiosum statum vocatus es, tum a morte peccati ad poenitentiam gratia Dei resuscitatus es. b virago solite vocatur “faemina, quae animo et robore virum refert” (FLL, s.v. “virago”); hic vero videtur quod “virago” vocetur omnis virgo, quae non sit Beata Virgo Maria. Imo die quoque hodierno panem vitae, id est stimulum poenitentiae, sumpsisti. Quapropter erisne tam demens ut concessum delendis tuis noxis tempus patrandis consumas sceleribus et cum de veteribus agenda poenitentia sit, novis animam tuam criminibus oneres? Eia fac dignum fructum poenitentiae, tempore salutis acceptabili. Dominica XXIV Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Cum a videritis abominationem desolationis” (Mt 24[, 15]). a add. “ergo” (BSV) Considera, dolendum animae tuae posse institui cum civitate Ierosolymitana comparationem. Illi praedicitur abominatio; in te revera iam reperitur. Desolatio talis opprimit te, ut neque scias, neque sentias, quid sit fervere spiritu Dei, quid sit unice cum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==