Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

588 inspectio cordis Sed, tu, noli etiam vocatus ad optima, extra te exire cumque Iesu solummodo conversare. 3. “Ita erit adventus Filii hominis” (Mt 24[, 27]). Nescit homo scilicet neque scire potest, quando fulmen erupturum sit ex nubibus, sed tum primo videtur, cum resonat ac aliquid percutit. Sic ignoratur ab universis adventus Christi universos [f.92v] iudicaturi. Tunc primo apparebit, cum peccatores gravissima fulminabit sententia. Quare, cum tibi iudicii illius hora penitus occulta sit, quotidie sic te geras, quasi quotidie sis iudicandus. Sic vive, ut singulis momentis de singulis actionibus, cogitationibus quoque et verbis tuis, sine metu reddere possis Iudici Deo rationem. Dominica VI Post Epiphaniam [Ante Sanctissimam Communionem] [Punctum] 1. “Simile est regnum caelorum grano sinapis” (Mt 13[, 31]). Granum sinapis est salubre, sed mordenti acerbum. Ita Regnum caelorummultae difficultates adeundae, multae molestiae, cruces, afflictiones tolerandae, quaerentibus. Neque id mirere. Si enim bona mundi huius evanida caducaque haberi sine mag- nis curis atque laboribus non possunt, quo pacto bona sempiterna, immortalia, caelestia sine iisdem speranda? Ipse Dei filius ad suum hoc Regnum haereditarium, cogita, quantos per cruciatus est reversus! Et tu molli via ac delicata, rosis liliisque conspersa, non spinis consita, confidis te illud aditurum? Accinge te labori, mortificationi, cruci, caelorum Regnum expugnaturus et Deus tuos conatus secundabit, impertiet in prae- senti mensa sua vires, gratias, constantiam. 2. Considera, quomodo granum sinapis in arborem excrescit, primo terrae mandatur, obmoritur; deinde reviviscens, gradatim assurgit. Ita, [f.93r] si in arborem perfecti Dei servi evadere de-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==