Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

582 inspectio cordis iure bono, cum Salvator moneat: “Quae sunt Dei, Deo” reddite. Tot horis ac diebus hebdomadae necessitati corporali ac proximi saluti deservisti; hodiernam recte sibi Deus vendicat. Quiesce ergo, quiesce a laboribus devotioni contrariis. Ingredere cubiculum, hoc est cor tuum: vaca somno, spirituali scilicet, uti orationi, recollectioni. Semper quidem distractio nociva, sed sacrae Communionis die etiam peccaminosa est. 2. “Cognita autem Iesus nequitia eorum” (Mt 22[, 18]). Nihil esse occultum sciunt etiam hodierni hypocritae, quod non reveletur; attamen occulte aggredi ac decipere caelestem [f.89v] Sapientiam cui corda parent, attentant. O humanam insipientiam! Miseros nos, qui peccare volentes occulimur, quasi Deus non ubique sit, non ubique cernat non solum cogitationes, sed actus nostros. Tu anima mea ne occulta beneficium hac die tibi collatum, ne absconde gratias in sacra mensa acceptas: abscondes autem, si illas tacueris, si velo ingratitudinis obtenderis, si gratias pro illis egeris nullas. Cognosce bona tibi exhibita et hac cognitione non ad elevationem, sed submissionem utere, cogitans te infinita munera retulisse et pro iis infinita peccata in Deum perpetrasse. 3. “Ostendea mihi numisma census” (Mt 22[, 19]). a “ostendite” (BSV) Sicut huius mundi principes monetam suis imaginibus signant, ita animam tuam signavit imagine sua Deus et cum eam feceritb, et cum in lavacro sacri fontis characteribus gratiae insigniret. Verum hodie quoque posuit signaculum super cor tuum. Quod illud? semetipsum. Da ergo operam, ne cacodaemon versutissimus hoc caeleste sigillum effringat malis suggestionibus et suam imprimat. Custodi illud assidue contemplando, versando, circumspiciendo. b in ms., uti videtur, erronee: “facerit”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==