583 recollectiones in dominicis Dominica XXIII Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Si tetigero tantum vestimenta eius: salva ero” (Mt 9[, 21]). O fidem! o fiduciam! quem Pharisaei persequuntur, quem deceptorem appellant, cuius doctrinae veritatique aures recusant dare, illius vestis attactu se mulier una sanandam confidit. Tu dubitabis, anima mea, te corporis Christi attactu sanatum iri, cum vestium tactu altera sanata est. Debes quoque fidere, nunquam tibi divinum [f.90r] auxilium defuturum; praesertim in iis quae ad ipsius gloriam, tuam, proximique salutem operaberis; at maxime in orationis actu fiduciam tibi necessariam esse, perpende. 2. “Confide filia; fides tua te salvam fecit” (Mt 9[, 22]). Considerabis, maximum donum esse ac lumen Dei, fidem. Qua sublata, omnia tenebris et caligine in anima operienda fore. Et simul expendes, fide quidem nos salvari, ita tamen, ut haec per opera bona magis in nobis elucescat. Facies itaque propositum, cum efficaci voluntate Deique gratia, bonis operibus incumbendi. Quod, ut facilius ad praxim deducas, illud assidua mente volve: “Opera a eorumb sequuntur illos” [Apoc 14, 13]. a add. “enim” (BSV) b “illorum” (BSV) Hinc, quamvis natura pronus admala potius omnia sis, imaginare tamen assidue te ad bene agendum obligari et nonsisi ad solidas virtutes, ad heroicas actiones, quales Apostoli, quales magni Dei servi gesserant vocatum esse peragendas. Quod cum ita sit, multo maiori cum diligentia quotidiana tibi sunt exercitia obeunda. 3. “Dicebat: Recedite” [Mt 9, 23-24]. Perpende, si ad illum sanandae filiae principis actum, turba tumultuans et tibicines impedimento maximo fuere, quanto putas fore, cum anima tua febri spirituali levanda est, importunas cogitationes, distractionesque impedimento? Fuga igitur hanc tumul-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==