Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

581 recollectiones in dominicis Igitur nunc verba labiorum tuorum recogita. Perpende, num plures tuis sermonibus c non destruxeris, quam instruxeris et forsitan aliquibus, si non causam dissolutionis, saltemmagni scandali, vel otiosa vel inepta referens dederis. c in ms. superflua repetitio “tuis” 2. “Mittunt ei discipulos suos cum Herodianis” (Mt 22[, 16]). Considera per Pharisaeorum discipulos, omnes hypocritas; per Herodianos, crudeles, immundosque homines intelligi, designari. O cave cum similibus hodie cogitationibus Dominum accedas. Relinque foris hypocrisim, et confidenter ingredere sanctuarium lateris Christi. Abice parentem omnium malorum immunditiam et efferum indomitumque animum; quoniam illum, qui mundus, qui mitis agnus est, qui sine macula, qui sine felle suscepturus es. Quem ut [f.89r] accesseris, memineris orare, ut quidquid habeas pharisaicum ac herodianum, tollat a te, verus ut sis discipulus Christi. 3. “Scimus, quia verax es” (ibid.). Expende, quod Pharisaei, carptores alias divinarum Christi virtutum, dogmatum, gestorum miraculorumque, veritatem tamen illi adscribunt, hac eum excellere testantur. “Scimus”, inquiunt, “quia verax es”. Cuius rei causa est, quod Veritas ipsa est Humilitas142: quam humanae linguae, etsi omnes hominis actus mores, corrodant, carpant, lacerent, attingere solam non possunt. Quare humilitatem ama, humilitatem exerce, humilitati innitere; per hanc ubique securus et inter Stygias flammas. Quodsi ea cares, pete: dabitur a humili Domino tibi cor tuum ingressuro. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari: et quae sunt Dei, Deo” (Mt 22[, 21]). Totis aliis diebus negotiis innumeris et minus aliquando utilibus occupationibus distractissimus eras. Iam hodiernum Deo consecrare animaeque commodis impendere debes et quidem 142 Cf. supra Dominica III Adventus, PSC, n. 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==