Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

580 inspectio cordis gestientis animi perfunderis! O te magis nunc felicem, quam si e Scythica durissima captivitate141 liberareris! 3. “Et debitum dimisit ei” [ibid.]. En quantam gratiam Dominus tuus, anima mea, tibi praestitit! Non suffecerat illius bonitati, poenam tibi ob debitum assignatam condonasse, nisi simul et debitum omne condonasset. Quod nihil aliud est, quam perpetuae amnestiae traditis tuis noxis, te ab illo in veram et immutabilem [f.88v] amicitiam receptam esse. Saeculares domini suis aliquando debitoribus poenam remittunt, sed exigunt nihilominus ab iis debita; et quandoque instante quopiam ex amicis veniam dant reis ore, corde retinent vindictam. Non ita Dominus ille caelestis hodie tecum processit: dimisit tibi quod debebas; in gratiam recepit te, quod non merebaris; et citius oblitus est iniuriarum, quam tu veniam illarum poposcisti. Tu fac idem proximo tuo. Dominica XXII Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Consilium inierunt, ut caperent eum in sermone” (Mt 22[, 15]). Considera, cautissime tibi linguam solvendam esse, circum- spectissime loquendum, nec nisi bene ponderata verba proferenda. Siquidem ex ore tuo te iudicat auditor tuus. Receptissimum est; quod ex verbis qualitatem internam colligamus. Lingua pectoris index est, quae multos bonos facit; multos deinde pervertit ex optimis, ut inquit Apostolus: “Corrumpunt abonos moresa colloquia pravab” [1 Cor 15, 33]. a-a “mores bonos” (BSV b “mala (BSV) 141 Agitur de durissima captivitate apud Scythas Asiaticos (Polonice: Tatarzy), qui incursions bellicas in Poloniam saec. XIII et saec. XV-XVII faciebant, gentem polonam in servitutem (“iasyr”) secum portando. Cf. WEP X, 418419, s.v. Scyto- wie: ibid., XI, 410: “Tatarskie ... Naiazdy na Polskę”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==