Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

579 recollectiones in dominicis levissimae; cum tamen illas Dominus benignissimus Eucharistiae per sacramentum aufert, infernum a te videtur auferre. Nam persuasum habeas necesse est, paucis parvisque culpis ingentem viam damnationis sterni. Neque inimicus animae desudat, ut te rudente vel cathena fortissima vinciat, cum illi sufficiat, si minimo filo et vel araneae tela ab illo tenearis. Diva Theresia enormium, credo, scelerum sibi conscia non fuerit, attamen in inferno paratum sibi fuisse locum vidit, nisi leviores etiam defectus evitasset, correxisset140. Conclusum itaque habeas, liberum te fieri ab aeterna morte, quoties a parvis etiam imperfectionibus liberaris; neque tibi parum a Deo, quoties illae donantur, donari. 2. “Dimisit eum” (ibid.). Expende, te illo momento ex Stygio carcere emissum esse, quo, vel peccatorum tuorum recordatus ea vera contritione deleveras, vel instar hodierni evangelici debitoris ad pedes confessarii personam Christi gerentis humiliter provolutus, humiliter ab eo petitam absolutionem recepisti. Siquidem, quod per hunc in terra solutum est, hoc solutum est in caelo per Christum. O te beatum tali libertate! si enim alios carceres non fuisses expertus praeter affligentes animam continuo remorsus conscientiae, illi pro mille tortoribus et carnificibus inferni valuissent. Vix enim et ipsi damnati aliquam poenam maiorem habent verme conscientiae. Nunc autem solutus hoc vinculo, qua tu laetitia 140 Teresa de Iesu, Vita S. Matris Teresae de Iesu, c. 32: Opera, Coloniae Agrippinae 1626, P. I/II, pp. 213-217: “... cum quodam die in oratione versarer, repente, ac velut in momento ita me totaliter constitutam sensi [...] ut me in inferno agere putarem. Statim intellexi, velle Dominum, ut quem daemones mihi illic paraverant, et peccatis ipsa meis promerita eram, locum oculis meis conspicerem. [...] Cum mecum hinc perpendo, me, quamquam nequissima essem, aliquatenus tamen, ut Deo servirem, solicitam fuisse; nec committere solitam quaedam, quae a mundanis ita parvi pendi video, tamquam si nullius omnino momenti essent; [...] illinc tamen video, quem mihi iam tum diaboli locum praepararant. [... rogo ex amore Dei, ut [...] peccandi occasiones declinamus [...]. Complaceat divinae eius Maiestati sua semper manu me continere, ne relabar: iam enim vidi locum cui destinata eram”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==