Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

578 inspectio cordis 3. “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi” (Mt 18[, 26]). Ita est, Domine mi, Salvator mi: agnosco me incredibile aes alienum contraxisse, hoc est multum deliquisse tibi, nec esse solvendo. Sed, o bonitas! o misericordia! quid tibi, si condemnaveris me boni eveniet? “quae utilitas in sanguine meo, dum descenderob in aeternamc corruptionem?” [Ps 29, 10]. Si poenis aeternis puniar, nunquam tamen tibi satisfacere potero. b “descend” (BSV) c om. “aeternam” (BSV) Aliam ergo rationem Iustitiae tuae placandae, invenio. Donari mihi debita, aut saltem prolongari; quanquam donari mihi potius debita, delicta inquam, provolutusa ad pedestuos humillime, et quan- tis possum cum lachrymis, peto. Ignosce mihi, ignosce, o Iesu! clementiae Pater! condonaque debita, sanctius posthac et maiori cum fidelitate tibi servituro. “Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas, et bmalitiasb, ne memineris” [Ps 24, 7]. Depone grave pondus culparum mearum, ut levius, velocius, laetius curram in odorem unguentorum tuorum, vestigiis tuis impressum. a in ms. erronee:”provulutus” b-b om. “et malitias” (BSV) Paenitet male egisse, desidero bene deinceps, bene agere: “Ne ergoc tradas, Domine, bestiis danimam confitentemd tibi, et eanimam pauperis tuie ne obliviscaris in finem” [Ps 73, 19]. c om. “ergo” (BSV) dd “animas confitentes” (BSV) ee “animas pauperum tuorum” (BSV) Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Misertus autem Dominus servi illius” (Mt 18[, 27]). Considera, tui misertum esse misericordissimum Iesum et te per illius corporis sumptionem (si tamen bene sumpsisti) ab aeterno carcere liberatum, ad quem iam iam detrudendus eras propter enormia tua scelera. Si enim tuam conscientiam examinaveris attentius, invenies profecto aliquid illi inhaesisse, quod mortem spirabat, aut parabat. Quamvis [f.88r] enim quotidianae imperfectiones flocci a te pendantur, eo quod tibi videantur esse

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==