Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

577 recollectiones in dominicis Dominica XXI Post Pentecosten [Ante Sanctissimam Communionem] Punctum 1. “Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam illia?” (Mt 18[, 21]). a “ei” (BSV) Perpende, quod, licet tibi non conveniat odio aliquem prosequi, aut forte erga quempiam furore aestuare; tamen eveniente casu sciendum tibi sit, ut non tantum millies te laedenti ignoscas, sed etiam eidem optime velis, facias, orando pro illo Christum Dominum pro crucifixoribus suis orantem imitatus. Quinimo te reputaturus es, non modo iniuriarum, convitiorum et verborum verberumque simul ulciscendorum incapacissimumb sed etiam dignum, ut ab omnibus petaris, vexeris, conculceris ac nihilominus pro iis oraturus sis. At ubi virtus haec tua est? qui potius inferre quam donare iniurias nosti. b in ms. verbum “capacissimum” est ita correctum, et quidem recte, quia “capax iniuriarum” etc. significant: qui iniurias inferred potest Ora saltem nunc divinam Maiestatem pro inimicis eius, Ecclesiae, tui caetus, tuis. 2. “Oblatus est ei unus” (Mt 18[, 24]). Te finge hunc esse debitorem; tu es hic decema talentorum reus; tot virtutum reus, quot vitiis obnoxius. Tu, peccando innumera debita contraxisti, necdum ea incipis exsolvere, sed, (o miserum, et insipientem!) accumulas, et auges. Crede mihi, debita augendo non persolvi. Cur igitur [f.87v] tam amens es? ut tot commissis in vita sceleribus, in saeculo et Dei domo in dies nova debita addas, novas poenas tibi compares? a in ms. evidenter per inadvertentiam omissum est hic verbum “millia”; cf. Mt 18, 24 (BSV) Age, recurre ad Dominum benignissimum et, quoniam ipsi nequeas facere satis, ora, ut tibi dimittat debita tua. Sed vicisim dimitte, si quos habes, tuis debitoribus.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==