576 inspectio cordis Laetare tu, sanitatem animae in sanctissima Communione tibi esse restitutam, quoniam et caelites hac de causa laetantur: quos, iam serio poenitentiae te tradere incipiens, tanto ampliori cumulabis laetitia, quanto “maiusa estb gaudium in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis” [Lc 15, 7]. a “ita”(BSV): “gaudium”, scil. maius; hoc enim exigit particular “quam”, quae sequitur” (CLCE III, 369: Comment. in Luc XV, 7) b “erit” (BSV) 2. “Servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius eius viveret” (Io 4[, 51]). Nihil aliud esse, istos servos, considerabis, quam sensus tuos. Illos enim occurrere domino suo, hoc est, rationi, toties quoties labefactata mortificatio in te resurgit, eamque vivere nunciant, cum exercetur. Quodsi omni tempore necesse est, ut in omnibus mortifices te, multo magis hodie: cum caelestem hospitem in tuo corde tractas conclusum, in cuius praesentia vel levitatis aliquid committere scelus est, non modo indecorum. Frenabis igitur oculos, linguam, [f.87r] manus, pedes ad malum veloces, gulam, appetitum qua irascibilem, qua concupiscibilem; ac in dies notabilem in mortificationis quovis genere, quae sola mortem impedit animae, profectum facturus es. 3. “Credidit ipse, et domus eius tota” (Io 4[, 53]). Considera, singulari Dei favore concessam fuisse huic regulo gratiam, ut crederet. At quo medio ad credendum inductus est? Morbus filii periculosissimus, patri ac universae domui salutem attulit. Tibi quoque mors animae tuae iam divina gratia excitatae, num non erit medio ad salutem aeternam acquirendam? erit; si cum tota domo tua, sensibus inquam, potentiis animae, corde, intellectu, voluntate, credideris. At cuinam? internis stimulis, quibus ad agenda bona, fugienda mala excitaris.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==