Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

575 recollectiones in dominicis 2. “Hic cum audisset” (Io 4[, 47]). Expende, quantam curam filii decumbentis regulus iste gereret: siquidem nuntio de Iesu morbos omnes fugante accepto, con- festim se ad eum contulit, et rogabat eum, ut sanaret filium eius. Tu contrario modo, quamvis tibi prima salutis animae cura sit habenda, aliis te intricas, hac potissima neglecta. O quam flocci spiritus aegritudinem pendis! Equidem si tuae salutis amator fores, quotidie, sicut delicati parentes moris habent, medicum tam proxime tibi manentem convenires remedii gratia contra quotidianas recidivas sumendi. Agnosce posthac melius, tuis cum infirmitatibus qui tibi procedendum sit. [f.86v] 3. “Incipiebat enim mori” (ibid.). Considera, inutilem esse medicinam, quae sero datur morituris. Quod si pharmacum animae praestantissimum est, poenitentia, crede, illam esse minime proficuam, quae sero adhibetur. Ut enim corporalis medicina ideo non prodest agoni proximantibus, quod iam de vita spem omnem abicientes, tristitia pleni non bene ad eam sumendam se disponant, sic animae pharmacum, poenitentia, non iuvat iam declinantes ad occasummortales; siquidem multitudinem ac gravitatem suorum scelerum contuentes plerumque desperare solent, aut imparati ad illud adhibendum extare conscientiae stimulis acutissimis adacti ad nullo medio fugandum maerorem. Propterea consurge, consurge, Ierusalem, anima mea et induere fortitudine139, et serio caelestem medicum adiens, ne differ poe- nitentiam, sed animi tui morbos aperiens, cum fiducia sanitatis recipiendae dic: “Domine, descende priusquammoriatur filius meus” [Io 4, 49]. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Vade, filius tuus vivit” (Io 4[, 50]). O quanta laetitia tum parens ille gestiebat afflictissimus, cum hanc Domini vocem audiret: “Vade, filius tuus vivit”; quo gaudio famuli exundabant, cum prolem regiam viderunt convalescere! 139 Cf. Is 51, 9; 52, 1.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==