574 inspectio cordis irasci videatur. Quodsi nefas est homini causam praebere iracundiae, quod scelus erit, Deum exacerbare[?] a acerbare nutibus eius non parendo! [f.86r] a in ms. initium huius verbi, nempe “ex” (ante “acerbare”) oblitum est 3. “Et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos” (ibid.). O crudelitatem horum hominum, qui tam benigne se ad convivium invitantis Domini famulos occiderunt! Tu, talis es anima mea, quando divinae resistis ordinationi, cum tot monita salubria, tot exhortationes, tot sana consilia, quibus ad aeternas nuptias aeternus ille te Rex invitat, surda praeteris aure, contemnis, conculcas. O te infelicem deicidam! An exercitum non metuis illius, quem aspernaris? Utique mille poenae in manibus eius quibus affligat te; milia milium assistunt ei et milia milium ministrant ei et tu spernere eius invitationem ad bonam frugem, ad virtutum exercitia, ad heroica facinora, ad caelestem coronam non verearis? Ah! utrum tibi sit menssana, cogita. Dominica XX Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur” (Io 4[, 46]). Ecce medicus tuus, anima mea, Iesus aperuit pharmacopolium[s]b suum: curre ventis ocior ad illum: quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum currere saucius138; ita festina ad fontem medicinae salutaris. Nam si medicus hic absentibus et longissimo spatio dissitis sanitatem restituit, multo citius tuam salutem curabit, si praesens illi tesistes. b tale verbum in vocabulariis non invenitur; evidenter agitur de pharmacopolae taberna I, ergo, aperi tua vulnera, patefac infirmitatem, sanaberis. 138 Cf. Papczyński Stanislaus, Orator Crucifixus, Verbum V: Sitio: Fontes Historiae Marianorum 6, Varsaviae 1998, p. 55. Cf. Ps 41, 2.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==