Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

571 recollectiones in dominicis Considera, paralyticum illum simul interno morbo laborasse parvamque fiduciam sanitatis recuperandae habuisse, quod sceleris alicuius sibi fuisset conscius. At Dominus pientissimus, infirmitatis utriusque medicus praestantissimus, ad bonam spem illum animans: “Confide,” inquit, “fili, dimittuntur tibi peccata tua”; ne metuas, ne titubes, ne dubites: utramque tibi sanitatem, corporis ac animae restituam. O utinam, tu, merearis ab eodem pietatis haec verba plena audire, quem iam corde tuo complecteris! 2. “Dimittuntur tibi peccata tua” [ibid.]. Cur quaeso prius huic paraclytico peccata Dominus remittit, quam sanitatem donat? docet procul dubio, potiorem esse in curanda anima diligentiam adhibendam, quam in curando corpore: docet prius animi morbo remedia quaerenda, quam carnis ulceribus. Tibi ergo maior erit cura tuendae sanitatis, quam salutis? plus consumes operae in corpore nutriendo ac sanando, quam in animae sanandis vulneribus? Age, prius incumbe, ut tibi dimittantur peccata tua, vel ipsam post Communionem iam commissa. 3. “Confide fili” [ibid.]. Perpende, uti praesumptionem, ita diffidentiam malum esse malorum pessimum. Neque nimis esse confidendum, neque nimis diffidendum de remissione peccatorum, sed inter spem et metum locandus animus et quaedam observanda discretio fiduciae, ut utrumque vitium fugiatur; siquidem multos nimia diffidentia, multos fiducia nimia caelo spoliavit. Quare, licetsi[s]a tibi Dominus hodie dicat: “Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua”, nihilominus in timore exulta, neque tuis in meritis, sed in ipsius potius misericordia confide eiusque animi esto, ut te semper memineris maximum peccatorem. [f.85r] a probabiliter rectius essed hic dicere: “etiamsi”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==