570 inspectio cordis viam veritatis, ad perfectionis nempe regulas, convertisset et sauciam fractamque restaurasset; imo iam totam dissipatam lapsibus frequentissimis et alissionibus in Charybdes voluptatum, in saxa concupiscentiarum, in effrenatae brevia licentiae, in quae ruptis timoris Dei velis, fracto malo charitatis, scissis rudentibus aliarum virtutum, quibus fides ac spes fortissima carbasa sustentabantur, erasc impulsa. a in ms. evidenter erronee: “Aetheum” b in ms. “Siculum”, grammatice non concordans cum verbo “scopulos” (h.e. Scyllam et Charybdim) c in ms. erronee: “aras” Rogabis igitur opificem Iesum, ut quidquid retardat tuam ad felicioris aeternitatis portum navigationem, huic medium in Communione sanctissima adhibeat. 3. “In civitatem suam” (ibid.). Perpende, civitatem Christi Domini illam esse Ierusalem, quam divus Ioannes in Apocalipsi sua vidit “novam, descendentem de caelo [...], paratam, sicut sponsam ornatam viro suo” [Apoc 21, 2]: ad hanc igitur iam Iesus transfretavit. Sed qua via? qua ratione? nimirum per tribulationes. “Oportuit” quippe “aChristum patia, et sicb c in gloriam suam” [Lc 24, 26]. a-a “pati Christum” (BSV) b “ita” (BSV) c add. “intrare” (BSV) Tu, vis ex incolis unus illius esse civitatis? facile potes, si contempta Babylone, scilicet mundo, duram, strictam, spinosamque viam, quae ducit ad vitam, ingrediaris; hoc est, seriam poenitentiam et abnegationem tui, amplectaris. Ita enim Salvator: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me” [Mt 16, 24]. [f.84v] Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Confide fili, dimittunturd tibi peccata tua” (Mt 9[, 2]). d “remittuntur” (BSV)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==