567 recollectiones in dominicis diernus de magnis rebus inquirit, seria scire desiderat, sed intentionem non bonam habet, tentans Christum. Alloqueris igitur tu supplex cum psalte Rege Dominum, rectam tibi ut in omnibus subministret intentionem, dicens: “Dirige in conspectu tuo viammeam” [Ps 5,9]. “Legem pone mihi a viam iustificationum tuarum, et exquira meam semper” [Ps 118, 33]. [f.83r] a add. “Domine” (BSV) 3. “Diliges” (Mt 22[, 37]). Considera, dilectionem certam esse vitae aeternae comparandae rationem. Nemo propior est divinae gloriae, quam amici Dei. At ne putes, tibi Deum tantum esse amandum intensive eosque solos charitatis fructu gaudere, qui cor habent in Deo continuo fixum. Dicit Dominus, dilectionem proximi esse proximam dilectioni Dei. Imo asserendum est, non posse alteram absque altera consistere. Nam qui te dicas Dei amore fla[g]rare, qui proximum erga flagras odio indomito? quomodo vere Deo servire, qui proximo denegas obsequia minima? et quandoque ad illius salutem spectantia negligis aut negligenter facis? Neque vero consistit amor proximi, ut ei servias; sed etiam in eo, ut illius defectus excuses, toleres, venia dignos censeas. “Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi” [Gal 6, 2], perfectus inquit proximi amator. Quare utramque a Domino charitatem tibi maxime necessariam in altari existente expostula. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Diliges a Deum tuum” (Mt 22[, 37]). a add. “Dominum” (BSV) Si potissima est nobis causa diligendi amicos, quod ab illis diligamur, tu, num Deum non amabis, qui ita adam[a]vit te, ut unicum Filium daret pro te? Cogita insuper, quid eras, antequam conderet te: unum nihilum, frustillum luti; ille vero tui ductus amore, similem te sibi fecit, et non diligas eum?
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==