Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

568 inspectio cordis Si noscerent vasa suos plasmatores, si picturae, statuae, suos auctores noscerent cum iisque colloqui scirent. Certe propter suam solam pulchritudinem, quam ab eorum manibus accipiunt, incredibile est qualiter eos amarent et fidelius forsan quam tu conditorem tuum, quem tamen agnoscis, intelligis, contemplaris. 2. Considera, si te quispiam in gravissima existentem captivitate redimeret, quibus officiis, hoc beneficii studeres illi rependere? quo flagrares amore erga tuum talem benefactorem? Dominus Iesus Christus ille est, qui redemptionis precium pro te in captivitate mortis aeternae constituto [f.83v] exsolvit, non pecuniarum, sed proprii sanguinis thesauro. Tu vero quibus amoris ipsius flammis adureris? nonne totus frigidus a sacra mensa recedens illico te vanis recreationibus, multiloquiis, risibus, dicteriis, inani laetitiae, magnae dissolutioni exposuisti? O te ingratum, inhumanum et nonnisi gehennae perpetuo incendio dignum! 3. Perpende, quod magnam illi gratiam referre tenereris, qui te in aliquam specum prolapsum ab hominibus remotam, praecipue in sylvis densissimis positam, extraheret. Hoc beneficii a Spiritu Sancto toties accepisti. Nam praeter vocationem ad fidem Catholicam, per quam ex infernali abysso destinata infidelibus es liberatus, quotidianis instinctibus suis a quantis te periculis liberat! Et quoties suapte natura in eandem abyssum stigiam relapsum extraxit misericorditer, peccatorum tibi cognitionem impertiendo, donum contritionis largiendo, ad sanctissimorum Sacramentorum frequentationem, ubi toties amissam salutem toties recuperas, te quodammodo compellendo. His itaque Dei beneficiis convictus dilige Deum. Clama cum Davide: “Diligam te Domine fortitudo mea” [Ps 17, 2].

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==