Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

565 recollectiones in dominicis universas inde concupiscentias, malas affectiones, murmurationes, qui sunt animae gravissimi morbi, expellit. Sed quid [f.82r] aegroto curatis viribus curandum est? ne in peiorem priore morbum incidat. Non aliud, tu, facturus es: cavendo cum auxilio medici Iesu graviorem aegritudinem postquam gratia illius, corpore illius sanatus es. 2. “Amice ascende superius” (Lc 14[, 10]). O aeterna sapientia, Deus meus! meum fastum nosti perfectissime. Habeo adhuc aliquem primorum Parentum scientiae boni et mali appetitum; altiora, maiora, laudabiliora apud mortales peto: nondum famae, honoris, venerationis appetentia me reliquit; quae cum surgit in animo, mille cum ea surgunt hydrae. Vult enim suammatrem superbiam libido sequi, libidinem contumacia, contumaciam incorrigibilitas, hanc obstinatio, obstinationem interitus. Tantis, et tot vitiis infectus sum! At e virtutibus, qua claresco? Hinc est, quod cum superius ascendere volo, tu mihi iustissime hostis superborum resistis: atque in me ipso confundor, nec liberari possum ab hac, nisi per te, confusione. Da mihi igitur unicam illam scalam, qua supra mundum ascenditur ad te, humilitatem. Huic ego cum innixus fuero, impossibile plane existimo, me omnibus orci, mundi, carnis, assultibus, tempestatibus, impugnationibus deiectum iri. 3. “Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur” (Lc 14[, 11]). Ecce verissimum axioma e Christi philosophia! Nemo ascendit, nisi descendat. Si id Princeps Ecclesiae Petrus diceret, tenerer illi credere; si doctor gentium Paulus, metuerem damnationem, nisi huic quoque crederem. Multo magis credam necesse est, cum referat hoc Christus, ipsa caeli Sapientia, Praeceptor mundi, aeterna Veritas, infallibilis, immutabilis. Ergo fateor, sapientissime Servator, humilitatem scalam esse caeli, ianuam vitae, portam paradisi, fundamentum virtutum; alam denique, qua e terris in altum sublevamur. Et quo nos magis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==