Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

564 inspectio cordis Deus, quibus gratiis indigeas maxime ad illi famulandum, has ut tibi sacra in mensa conferat: quemadmodum solet amicus amico, vel Maecenas133 clienti facere; cui familiari in consessu, vel ad sui memoriam retinendam, vel ad ipsius inopiam sublevandam, dona confert. Tu demum te diligentius observa, qualis hactenus fuisti? quo- modo lingua, mente, corde, sensibus, voluntate caeterisque animae potentiis usus es? qualiter circa vota, opera misericordiae bonaque opera te gessisti: et omnem denique tuam vitam compendiose inspice ac animo recollectissimo, tanquam veste nuptiali ornatus, convivium Servatoris accede. 2. “Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum” (Lc 14[, 2]). O anima mea! quam ingenti hydrope circumfusa es! peccatorum, imperfectionum! Propera, propera quantocius ad medicum Iesum, ne cor tibi ad ipsum se insinuet hydrops et ita suffoceris. En praecipua huius hydropis genera: libido, acidia, gula, indignatio, id genusque lethifera monstra; quae nisi tempestivis remediis curabuntur, actum est, anima, tua de salute. Ne ergo ductorem expectans moras trahe, sed ipsa te proripiens ad optimum clementissimumque medicum Iesum subito contende illiusque pedibus affusa cum lachrymis clama: “Domine, sana me, quia peccavi tibi”134. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Sanavit eum, ac dimisit” (Lc 14[, 4]). Considera, certissimum esse, per sacram Synaxim omnem morbum animae curari. Sicut enim corporalis medicina per omnes venas diffus aquaslibet infirmitates fugat, quibus fugandis est apposita, sic medicamentum istud spirituale, sanctissimum nostri Servatoris corpus, postquam in cor suscipientium demissum est, 133 Maecenas, Clinius – patronus Horaii et Virgilii; hinc hodie etiam studiorum patroni, qui in sublevanda suorum clientum, i.e. doctorum hominum, egestate se munificos praebent, Maecenates appellantur. Ita sec. SLL et CLD. 134 Cf. Ps 40, 5: “Domine [...]: sana animam meam, quia peccavi tibi”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==