563 recollectiones in dominicis 2. “Resedit qui erat mortuus, et coepit loqui” (Lc 7[, 15]). Tu pariter incipe loqui, sed cum Deo, sed tecum. Resideas, qui fuisti mortuus et ad ipsum te conversus dic: Ubi eram? qua mulctatus fui morte? quam procul a vita, a Deo, a me ipso per peccatum recessi! en ab ipsis inferis gratia Dei redux venio! Deinde residens, hoc est animum recolligens, inquire causas, occasiones modumque tuae mortis, ut deinceps scias illam possisque evitare, scelera illa, quae tibi eam mortem fabricarant, fugiendo. 3. “Et dedit illum matri suae” [ibid.]. Expende, per hodiernum adolescentem mortuum, peccatorem quemque significari. Duplicem enim mortem in paradiso ipso acquisivimus: alteram corporis, quam nemo queat evitare; alteram animae, quam sua morte misericordissimus Servator noster sustulit. Sed tamen haec animae mors toties incurritur, quoties mortaliter peccatur;: ad quam tollendam praeter Redemptionem sacramentum Eucharistiae salutare a Salvatore nostro constitutum est, coniunctum Poenitentiae. Hoc te suscitavit hodie Christus et Matri, id est, Ecclesiae vivum reddidit. Pete ab illo, qui tibi vitam restituit, ut te in ea conservet aeternum. Dominica XVI Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Et ipsi observabant eum” (Lc 14[, 1]). Sicut Pharisaei Salvatorem mundi pharisaico exceptum con- vivio observabant, ita te a multis cogita observari, cum divinas epulas hodie accedis. Observat te inimicus animae tuae Stygius latro et omnes bonae [f.81v] dispositionis occasiones praeripit. Observat Achates132 idelissimus Angelus Custos et te ad optimam pro nuptiis spiritualibus praeparationem excitat. Observat 132 Achates – Aeneae comes: cf. Aeneis, Birgilii de Aenea opus.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==