Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

562 inspectio cordis obviasset excitans te ad sanctissimam Communionem, in qua non solum pristinam vitam receptura, sed etiam maiorem vigorem spiritualiter vivendi sis acceptura. Quod certe non casu factum est, at providentia Dei, qui hanc salutarem in tuo instituto fre- quenter communicandi ordinavit consuetudinem. Hinc quantas illi gratiarum debeas actiones, quod hic te collocarit! 3. “Et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa” (ibid.). Magnum charitatis opus esse perpende, mortuos ad sepulturam comitari; sed maius est, animas eorum ex sepulchro piacularium flammarum piis orationibus educere: cui par esse puta, spirituali morte confectos, id est, in peccato mortali existentes, devotis precibus adiuvare, ut excitentur. Talis eras tu, sed mater vidua, sive caetus, in quo degis, haec sive sit Ecclesia Catholica, cum turba multa suorum fidelium aut sanctorum Patronorum, pro peccatoribus exorans Dominum, tibi vitam meliorem impetravit, cum ad eius, ut pie tibi persuasurus es, preces hodie te decrevit, obvians tibi in Sanctissimo Sacramento vitae Dominus, excitare. Vide tu, idem, cum tibi melius fuerit, aliis facias singularique diligentia precum mortificationumve, tam mortuorum animas, quam peccatores spiritualiter mortuos, coneris adiuvare. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Adolescens, tibi dico: surge” (Lc 7[, 14]). Imaginare tibi adstitisse Christumhodie morte peccati perempto, animaeque tuae dixisse: “Surge”. Quae, veluti solent homines resuscitati, stupore correpta fortassis erat, admirans repentinum sibi vigorem redire seque cum omnibus potentiis vivificatam esse. Verum, ut illi, qui te antea mortuum viderunt scandalis tuis ad eam opinionem provocati, iam nunc resuscitatum credant. Id tuis operibus efficies; nihil, nisi ex virtute agens, mortificationes amans, silentium colens, [f.81r] obedientiam prompte exequens, orationibus plus temporis insumens, poenitentiam seriam exercens, et cum summa violentia caeleste Regnum expug- nans nonnisi vi a quovis rapiendum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==