561 recollectiones in dominicis non curet servum operiri veste, qui terram gramine vestit? aves plumis? arbores foliis corticibusque? Absit, tu contra Moysen novi testamenti propterea murmures. Cogita potius, ut in gratia illius semper existas, ut illius voluntatem adimpleas; cetera tibi adicientur. Non est nudus, non sitit, non esurit, quem gratia vestit, refrigerat, nutrit.: Igitur primo quaere gratiam. Dominica XV Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ecce defunctus efferebatur” (Lc 7[, 12]). Considera, quod homines nullam rem tantis lachrymis defleant, et amita[tant] tanto cum dolore, quamb vitam suis ereptam, et amissam eorum societatem. a in fine lineae verbum est ita ruptum, sine complemento in linea sequenti b in ms. post verbum: “dolore”, repetitur: “quam, quam” sine ulla – nobis cognita – ratione, probabiliter ergo ob lapsum calami Tu, laetaberis, cum animae tuae per peccatum illatam mortem vides? cum te ob id amicitia Dei excidisse, gratiam ipsius amisisse, sentis? Duo enim mala maxima lethale scelus afferre solet animae: et morte illam afficit, et a divina societate, familiaritate amicitiaque divellit. Sed ecce venis in conspectum Salvatoris; o illam beatam, quae poterit excitari! 2. “Efferebatur filius unicus matris suae” (ibid.). Iam ibi nulla spes vitae fuerat, ubi cadaver ad tumulum portabatur et nisi Dominus obvius esset vitae, in die supremae resurrectionis ille filius unicus tantum suscitandus erat. Cui ergo adscribenda illius felicitas, quod tum ferebatur ad sepulchrum cum potuerit ipsi mortuorum excitator obviasse? non casui alicui, divinae providentiae. Sic, anima mea, tecum fieri video. Laesa sceleribus obivis- ti et forsitan in hac morte, sive tot scelerum tumulo ad usque diem [f.80v] iudicii particularis eras mansura, nisi tibi Dei gratia
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==